Hecatosticha octava
Luna, soror Phoebi, dubiis argentea rebus
Nocte sub obscura dum lumina forte ministrat,
Despicit in terras, rutilo splendore nitentem
Spectat item gemino Lunam fulgescere cornu.
5
Dum stupet et mira capitur novitate, "Quis" inquit
"Me sibi tam placido rapuit deus? Ille vicissim
Lustrat in orbe suo lumenque per aera mittens
Discinditque pigras nubis et sydera luce
Comprimit ecce sua. Quinam deus ille vocandus? ".
10
Ipsa quidem in tenebris, soror o pulcherrima Phoebi,
Lampade fraterna gelidis fers lumina terris;
Ast haec Luna suo similat fulgore coruscum
Flamigerumque deum, qui cunctis pulchrior astris
Invehitur roseis radians per aperta quadrigis.
15
Haec dum luna suo mirans hauriret ab orbe,
Assentitur amans et vinci gaudet amato,
Nec secus obstupuit quam si Endymiona iacentem
Acciperet gelidis virgo sub montibus alma,
Atque ait: "O utinam, iuvenis celeberrime, vitae
20
Tempus ad extremum faveant tibi fata deusve
Qui te cunque potest melioribus addere rebus!
Nam (neque desperem) talem tua maxima virtus
Te per mille virum statuet certamina, quo nec
Fata reformides, neque quod domat omnia tempus.
25
Immortale tibi paries super aethera nomen,
Quique modo terras dictus cognomine Luna,
Auricomo senior lustrabis sydera vultu".
Talia, dum premerer multo dulcique sopore,
Sum visus vidisse cubans, nec vana loquentis,
30
Nicoleos, censens, facies nos vera locutos,
Si modo quae primae tibi fundamenta iuventae
Optima iecisti, extremam quoque ad usque sequaris
Rite manum: longo probitas decernitur usu.
Verum age, quae mitis referat praecepta probetque
35
Noster amor memori docilis tibi concipe mente.
Si puerile decus laudem, laus illa parentum est,
Non tua. Doctores etenim, quos laude putemus
Vel minima dignos, licet hos asciverit omnis
Quos thyrrena viros melioris censuit ora?
40
Nemo etenim mentis hominum tacitosque recessus
Multiplicesque dolos penitus perspexerit, astu
Cuncta tegunt reprobi; verum hoc quoque laudibus ipse
Dignus eras, ultro ductus quod ab indole rectis
Parueras monitis, natura praeditus alto
45
Ingenio atque alacri capiebas omnia mente.
At nunc tempus adest quo te factura beatum
Fama per Ausonias volitans laetissima terras
Te ferat et faustis celebret rumoribus urbes
Vndique per Latias ac sydera carmine pulset.
50
Omnia iam dentur laudi tibi, quaeque probatis
Consiliis spectandus agas. Pars nulla parenti
Iam tribuatur, enim nullam sibi vendicet auram
Paedonomus: doctor iam laxis curris habaenis.
Aspice lascivos quos haec male sustinet aetas,
55
Aequalis disquire tuos moresque nefandos
Contemplare sagax. Horum fuge providus usum
Quos mala luxuries, mentis quos ardor avarae
Detinet et coetus sibi quos iunxere profani.
Hic calamistratus (adeo furit alta libido!)
60
Exultatque comis et primis tempora villis
Nascentique tener spoliat lanugine malas,
Gypsea fit facies et fuco pingitur acri.
Quaque autem quae tecta nefas sit dicier arte,
Excolat, audivi. Proh Iupiter! Horruit auris
65
Atque animus demens penitus defecit, ut illa
Et scelera et pathici ludibria turpia sexus
Audiit. O superi, quae vos patientia cepit?
"Quid? Quod dives ero tam laeto in saecula quaestu?
Hic auri pondo mihi dat roseamque lacernam,
70
Alter equum dederat, gladios dedit illeTriballos".
At quid turpe tibi prosit, stolidissime, lucrum,
Foemina si factus pateris muliebria (monstrum!)?
Nec tamen ille magis longe laudabilis, esto,
Qui dum flagrat opes facibusque ardescit habendi,
75
Nil sibi turpe putat, felicem foenore sese
Iudicat et furtis inhiat nullusque rapinis
Fit modus. A teneris aurum sitit, impius, annis.
"Edidici numeros". Numerum posuisse moventem
Esse animum sese fertur quis; talis in ore
80
Si tibi sit numerus, laudem numerumque tuumque
Ingenium. Numeros didicisti? Ridiculum te
Nempe mihi praestas. Abaconne ostenderis album?
Arte quid hac possis, nisi fallere, dirus, amicos?
Aspice, quot linguae morbo petulantis inertes
85
Invidiaeque sacrae mortali peste laborant,
Horum structa phalanx numerum quae plurima nullum
Admittat, viles animae atque ignobile vulgus.
Quid iam plura loquar? Talis si, Luna, sodalis
Fugeris, utque facis, sanctos venereris amesque
90
Integritate viros ac vera laude vigentis,
Nil equidem verear, quin te, post saxa sepulchri
Frigida funerei, merito mirentur, et astra
Inter clara poli, si fas sit dicier (at cur
Ne licet et nobis?), priscorum more locarint
95
Quique, modo iuvenis, fulges probitatis amore
Clarus in urbe tua, functus senioribus annis
Post virtutis opus, pariter deus, additus aris
Orbe micans supero Phoebi superare sororem
Lucidior dicare deam. Cole iusque piumque
100
Sobrius, atque gravem constans imitare parentem.