Hecatosticha septima
Pamphilus, Antiphilam dum saevo flagrat amore,
Aspicit Opoclopen pariterque exuritur igni.
Id faciat nescit. Pereatne miserrimus? Inde
Mira nefas prohibet pietas uxoris, at acer
5
Hinc puer aurata transfigit arundine pectus.
Deperit ergo miser, penitus suspiria ducens.
"Heu" ait "heu, moriar? ". "Qui te dolor efferus" uxor
"Mi vir, vexat? ", ait deflaetque, miserrima. "Dirus
Me dolor" inquit "habet, moriar, nisi iuveris! ". "Heu heu,
10
Mi vir, flaere veta, noli me perdere, vir!
Fare mali causam: qui te dolor urget acerbus? ".
"Deperit Opoclopen tuus hic, mea vita, maritus!
Fer, precor" inquit "opem! Cum primum crastinus ortus
Extulerit Titan, templum pete sive Dianae,
15
Seu Martis Floraeve deae; pete templa deorum,
Opoclopenque, miser, solo quo nomine solvor,
Mollis, adi, coniunx. Huic nostrum pande laborem,
Pande faces. Miserere mei, precor, adde mariti!
Casta pudiciciam servet cui malit (at ipsam
20
Iure pudiciciam detestor!), casta marito
Illa pudiciciam servet tamen. Oro sed unum:
Ne moriar, miserum mitis miseretur amantem.
Sat fuerit si me vel servi munere carum
Iusserit esse sibi. Nihil est quod poscere maius
25
Temptem". Verba cadens hinc imperfecta relinquit
Semianimisque iacens lachrymas effundit abortas.
Flaet, gemit ac manibus pulsat pectusque caputque;
Hunc fovet illachrymans coniunx, dat basia, dulci
Corrigit alloquio: "Turpem, mea vita, Dionen
30
Effuge. Nonne tuum fundum colis? Effuge moechi
Nomen! Adulterii quae te premit atra libido? ".
"Impia, quid nostra gaudes nece? Nulla mariti
Proh miseri te Cura tenet! Laetare, thorumque
Delige mox alium". Quae cum dixisset, ad ensem
35
Festinat surgens, medium quem invertere pectus
Districtum parat ipse sibi. "miserere, marite,
Antiphilae, miserere, tuae! Mitissimus audi!
Parce, precor, mi vir, noli me perdere! Titan
Cum primum gelidis dederit nova lumina terris,
40
Templa petam, quaecumque iubes, per numina iuro,
Exequar! Ense manum saevo tantum exue tristem! ".
Lenitur miserandus amans et nutrit inani
Spe vulnus, curamque animi Venerisque furorem.
Postera lux aderat, consurgit Pamphilus una
45
Cum consorte thori; celeri nova templa meatu
Artemidos petit illa, citus quo Pamphilus ante
Venerat, illa modo, mox haec catus ostia servans,
Ecce, videt celebri venientem forte caterva
Opoclopen, quam Barda phalanx pulcherrima centum
50
Vndique formosis glomerat comitata puellis,
Barda phalanx Phrygio dignissima iudice, taelis
Digna cupidineis, thalamis dignissima divum.
Obstupuit iuvenis visaque expalluit illa.
Non secus Opoclope Bardas fulgebat in omnis
55
Quam solet in rutilis splendescere Lucifer astris
Aureus, aut radians late inter sydera Phoebus.
"En en uxor, adi, propera! Quid, saxea, tardas?
Accelera, coniunx! En haec mea diva! Quid haeres?
Festinans age, curre, vola! ". Maturat et urget
60
Illa gradum. Cupidis nihil est quod tempore possit
Esse suo. "Celera, coniunx! Quid, perfida, gressu
Cunctaris trepido? Meme nunc, saeva, cadentem
Videris". Illa volat, cuncti mirantur et una
Concurrunt spectantque novi properatio quidnam
65
Tanta paret. Venit haec tandem pulchramque salutat
Comiter Opoclopen: "Meus, en" hinc subdidit "ardet
Vir miser, orat opem: miserae servare maritum
Sola potes. Miserere mei, precor, ecce, mariti! "
(Namque aderat miserandus amans) "Nil turpe rogamus
70
Hic sat habet si se vel servi munere carum
Iusseris esse tibi. Nihil est quod flagitet ultra".
Dixerat. Illa, deae similis, subriserat addens:
"Haec eadem Antiphilae de se, meus, unica cura,
Narrarem vir iussit!". "Age" inquit Pamphilus "ergo
75
Fiat utrunque refer!". Magnus per cuncta cachinnus
Tollitur ora virum: rident puerique senesque
Virgineusque pudor, cunctae risere puellae;
Artemin ore ferunt placido risisse pudentem;
Riserat Vrsa sales laudans factumque venusta,
80
Atque cupidineas extollit ad astra sagiptas
Felicesque vocat solos quibus aurea cuspis
Flagranti placidum fixisset arundine pectus.
Quam iuvenis dum forte aliquis, virtute bonoque
Praeditus ingenio, spectat tam mite loquentem,
85
Subridet; primum, mox laudat et intima sentit
Nescio quis facibus praecordia fervere. Sensim
Ardor habet: vires venasque exurit, habaenas
Vrget caecus amor fraenosque immittit et acris
Adiicit horrenti stimulos, pungitque premitque
90
Corda repugnanti. Falsae sub nomine cenae
Praemittit socium, leviter qui colla puellae
Audax libaret digyto cadentia, quippe
Qui temptare prius voluisset mente puella
Quam facili in sese exciperet, quod mitius aequo
95
Laudat in Opoclopen. Furit, oh, furit effera, clamans
Infandum facinus, foeta truculentior ursa
Fertur et in diras iuvenem raptare procellas
Molitur, medioque audet speciosa Senatu
Suave per eloquium, lachrymasque haud sponte cadentis
100
Ad capitis saeva iuvenem deposcere poenas.