Hecatosticha sexta
Fare, animi pars magna mei, pro munere tanto
Quid, Francisce, tibi referam? Mortalia certe
Non sunt dona quibus modo nos affeceris unus.
Karolus invidia Codrus stimulatus inerti,
5
Mille ciet Vario passim rumore tumultus;
Clamat ut indignum facinus, quod solus honore
Inter mille viros meritis et laude vigentes
Augeor, utque adeo mox incrementa pararim
Privatae permagna rei, quo tempore longi
10
Martis ob incursum dubiis agitata procellis
Publica res hausti penitus nimis indiget aeris.
Quid gemis infelix? Qui tantus livor obumbrat
O, pectus, miserande, tuum? Quid, Codre, dolore
Vsque adeo cruciare miser? Qui pestifer intus
15
Te furor exagitat? Rumpentur et ilia Codro!
Codrus ait mercede sibi si tertia detur
Portio de tanta quantam mihi publicus ordo
Nuper honorificam decreverit, altus Olympi
Astra petet volitans atque aurea sydera tanget.
20
Omnia Codrus habet, novit Codrus omnia solus;
Quaeque vel ingenium, pia vel natura, vel usus,
Vel doctrina parat, novit Codrus omnia solus.
Namque is bellorum causas raptusque prioris
Europae atque Asiae calamo narrare pedestri
25
Nempe queat. Causas reddat quid septima saevi
Euripi dubios agitaverit unda recursus,
Bisque die Venetos variet, bis et unda Britannos;
Quid Byzantiacam depulse Propontida summis
Fluctibus usque petas haud inferiora secutus,
30
Istre; quid Arcturus faciat, quid in aequora tingi
Plaustra vetet; numerus seu quid Pherecydius aedat,
Quidve atomi, quid molle Chaos, quid et imber et ignis
Is quoque Phoebea redimitus tempora lauro,
Omnia Cirrhaei didicit mysteria solus
35
Verticis et valeat Bacchum deducere Nysa
Codre, etiam ranas raucis imitare palustres
Carminibus, querulos potuisti effingere mures.
Ast ubi celsa canens nervos in carmina temptes,
Rursus Apollineos superes modulamine corvos!
40
Id moneo caveas ne sese vincier aegre
Phoebus et ipse ferens auris tibi fingat aselli!
At quid, Codre, furis? Nescis, temerarie, nescis
Te frustra ad laudem niti, nolente Minerva?
Primum lingua tibi nimio potuque cyboque
45
Crassior; in facie pallor, turpissime, signat
Immanes coitus et plusquam barbara vota.
Isti oculi prae se millena et tristia tristes
Monstra ferunt; olet os et sputo aspergere circum
Dum loqueris stantis et ventris pellere vento
50
Saepe soles. Seu graeca velis, seu forte latina
Promere, ridiculum te cunctis reddere pergis.
Horret enim ingenium totum tibi, nosse Camoenas
Odit: in Arcadicum iuvenem transire Minerva
Nec patitur, nec posse cupit renuitque cinaedos
55
Delius, oscoeno non stat Cyllenius ore.
Et tamen ipse queas nostro mercede minore
Fungier officio tibi si modo portio detur
Tcrtia? Quid doceas? Quae scilicet impius annis
Laevior in teneris pathico perceperis usu.
60
Nam quo clara modo virtutum praemia monstres?
Quis valeas mores monitis docuisse probatos,
Dum nihil ipse nefas, quod turpis et improba ventris
Illuvies mollisque Venus foenusque nefandum
Suaserit, esse putes? Et nos superabis, inerti
65
Desidia morboque fluens quo livor abundat?
Namque bonos late didicisti carpere, cunctis
Detrahis, in cunctos lingua spatiare procaci.
Hac virtute vales? Hac tu probitate redundas?
Invidia notus per saecula cuncta manebis
70
Aeternus nomenque tuum mortalia nunquam
Fata perhorrescet: faciet te lingua beatum.
Heu, quinam tantos usquam vir summus honores
Promeruit? Frustra, proh cives, funditis aurum!
Invidiae, Francisce, vides quibus uritur alter
75
Vtis iners facibus? Rabie furibundus amara
Aestuat, insanit, totamque perambulat urbem;
Circuncursat inops animi noctesque diesque,
Nec patitur placidos livor deducere sopnos,
Aut sedare sitim; praecordia quaeque rigescunt
80
Arida, flama vorax penitus rapit hausta medullas.
Non hac Cecropides, cuius iam Persicus ensis
Auspiciis ductuque tonans furor excidit, altus
Ille vir excitus vigilabat; at aemula famae
Fax rerumque decus gestarum maxima clari
85
Gloria Myltiadis stimulabat ut inclyta secum
Facta animo versans simili flagraret amore.
Hac face rex Macedum tumulum cum vidit Achilli
Pectore magnanimus suspiria traxit ab imo.
Idem laudis amor, dum regem mente volutas
90
Hunc tecum, celsum te, Caesar, ad urbis et orbis
Concitat imperium. Laudanda sit aemula Virtus!
Ah, ferale nimis, nimis execrabile cunctis,
Heu hominum loetale genus, quibus effera tristis
Detinet invidiae male perturbatio mentem!
95
Lnvidia Codrus dum sanctum percitus atra
In nos, dira lues, studet irritare Senatum,
Ausus es in medium solus consurgere, cunctos
Vera docens, mollisque animos et reddis amicos.
Munere pro tanto quid reddere quibo, Benine,
100
Ergo tibi? Referam titulos et laudis honores.