Hecatosticha quarta
Vsqueadeo semper poteris, Lypomane, silendo
Tempora surgente iam bis per cornua luna
Et terere, atque vices nullas praestare tabellis
Quas iterumque iterumque damus? Tantumne silere,
5
Marce, potes? Quae dura tuum sententia pectus
Occupat? Vsqueadeo te vel doctrina, vel aurum,
Vel genus elatis animis extollit et inflat
Vt vel amiciciae nolis meminisse prioris?
Ecquid enim sileas, totiens ut epistola supplex
10
Auribus insonuit, quae nil nisi honesta poposcit,
Officium repetens? Quo tanta silentia tendunt?
Vsqueadeo parvi tibi sit faciundus, amice,
Noster amor, nostras ut nec dignere tabellas,
Quis signata tribus reddatur epistola verbis?
15
Nobilis es, fateor cunctique fatentur, et ampla
Stirpe satus, generis polles probitate vetusti.
Ast age, priscorum titulis insignis avorum,
Fare, precor, memorans quod nobilitatis opimae,
Esse putes munus, quaeve huic substantia subsit.
20
Hanc si mente velis tecum versare profunda,
Invenias aliquid quod nobile dicere musses,
Dum nec amiciciae curas meminisse, nec ullas
Iam totiens, Lypomane, vices precibusque piaque
Voce fatigatus cupido mihi reddere pergis.
25
Nobilitas etenim, liceat si credere doctis,
Est ea quam veterum splendor titulique parentum
Pro bene gestorum meritis fecere verendam:
Hanc igitur virtutis opus gignitque probatque.
Nam quis apud temet ducatur nobilis amens,
30
Aut scelerum cultor culpaeve obnoxius ulli?
Sola quidem virtus dat nobilitatis et aufert
Nomen et emeritis exornat honoribus omnes
Quos ea possedit, ac divos reddit amantes.
Pelle, igitur, fastum, quo recte nemo vocetur
35
Nobilis, inque tuos facilem, rogo, suscipe mentem
Divitiis polles: opibusne tumescis et auro?
Dives Alexander, Caesar ditissimus olim;
At nec Alexandrum, nec Nostrum gaza superbos
Reddidit humanos potius, qui semper amicos
40
Muneribus fovere suis, quibus artibus orbem
Venati merito vivunt per saecula cantu.
Namque animi quid tam parvi, tam ignobilis usquam est
Quam gravibus sese maiorem ducere nummis?
Quid magis incautum fuerit quam fidere falsis
45
Blandiciis, Fortuna, tuis? Qui ditior alter
Quam tu, Croese, fuit? Qui fortunatior ullus?
Et tamen exemplo te, summo e culmine rerum
Praecipitem, rapidos miserum loetalis ad ignes
Sors eadem, mutata, dedit. Te divite semper
50
Forte frui, Lypomane, velim; sed gaza superbum
Te faciat nolim: minor est bonitate. Quis, inquam,
Pluton, inops adeo mentis, praeferre verendae
Conspicuaeque Aretae caecumque pigrumque laboret?
Serviat hic divae, quae nobilitate micantem
55
Te magis ostendet, quae te super aethera tollet
Aeternumque dabit medioque locabit in orbe.
Doctus es et cunctos superas, me iudice, rerum
Notitia: tu nostra tenes, tu graeca tuosque
Hebraeos penitus gaudes didicisse prophetas.
60
Nec solum eloquio exultas: diademate iuris
Et divum atque hominum redimitus tempora, caelos
Naturamque sagax omnem rimatus ad unguem,
Quaeque sciunt omnes audes defendere solus.
Nec tamen ipse tuam valeas defendere causam.
65
Nam quid, amice, siles, quotiens te nostra requirunt
Scripta per officium? Qui te premit undique fastus?
Iudaeos nunquam fateor didicisse, nec ulla
Esse illis mecum commercia, nulla futura,
Ni, cum forte velim nummos pensare, soluto
70
Foenore, paupertas quod me solet aemula saepe
Cogere. Pauperies mihi te facit improba surdum?
At neque iudaice mihi respondere necesse est!
Nam neque si dedero Scythicis mea verba figuris,
Noveris, ingenium potius ridebis amici.
75
Si meminisse velis totiens quae scripsimus, illinc
Saepe loqui graece soliti, hinc persaepe latine.
Iam tibi millenas duro, Lypomane, tabellas
Mittimus. Haud radio quae signas astra vel orbes
Mensurasve locas numerosve resumis et addis,
80
Seu caeleste melos seu quae secreta recondit,
Quaeque tegit natura potens, non iura nec ullas
Scire petebamus nec iam deposcimus artes.
Officium repeto, quod turpe negasse fateris,
Idque taces; neque, mi, quicquam, Lypomane, videris
85
Facturus, quae iure peto, neque rursus aperte
Ire vel inficias audes: nam pugnat honestum.
Ergo quid usqueadeo sileas? Age, Marci latini
Nominis eximium radianti lumine sydus,
Portus amicorum, cunctisque benignus et hospes,
90
Nobilitatis honos: dulcissima solve diserto
Ora sono. Si nil aliud mi reddere mavis,
Dixeris id saltem, nec flagito plura: "Salutem
Marcus amans caro dicitque optatque poetae.
Sique vales, laetor, valeo quoque". Sique videtur
95
Addideris pariter: "Nil sum, quod poscis, amice,
Facturus. Maiora premunt, nil exige posthac,
Atque vale". Satis est, laetor, responsa dedisti.
Attamen officii decuit meminisse simulque
Quaeque petebamus, quae iure petisse fatendum est,
100
Depositi navare fide. Quae causa silendi?