Panormita Hermaphroditus 2, 36

Testo base di riferimento: D. Coppini, 1990

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


36. caballus fame periens
de Lelpho Lusco domino conqueritur

Si qua tuus queritur, cupidissime Lelphe, caballus,

      Da veniam: macies cogit et alta fames.

Pulcher equus certe, velox pinguisque fuissem:

      Pectora quam sint et fortia et ampla vide

5

Aptaque sint videas quam cetera membra peraeque.

      Quod natura dedit, sumpsit avara manus.

Ah, quotiens faleris tectus fera bella subissem!

      Ah, quotiens cursus praestitus esset honos!

Rodo nihil, rodit sed nostras inedia vires:

10

      Non etiam nostris dentibus herba datur!

Vix mihi dat noster paleas aliquando dominus

      (Barbariem metro barbarus ille dedit).

Turpe quidem dictu, sed cogit turpia fari

      Turpis herus: proprio stercore pascor ego.

15

Stercore pascor enim, sed stercore pascimur ambo:

      Nam tu, ne comedas, non, vir avare, cacas,

Neve bibas etiam non meiere, Lelphe, videris.

      Extitit, ut perhibent, dira Celeno parens.

Sella carens lanis quae fecerit ulcera dorso,

20

      Lusce, vides; caudae vulnera, Lusce, vides.

Cur equitans aspris calcaribus ilia tundis,

      Si vix sat plane, debilis, ire queam?

Cur agilis vis dem, crudelis, in aera saltus,

      Tibia si nequeat lassa movere pedem?

25

Ipse quidem collo mallem vectare quadrigas,

      Degere quam miseri sub ditione viri;

Ocius affectem pistrino, Lelphe, dicari,

      Sub te funestam quam tolerare famem.

Vera quis haec credat, nisi credunt vera molares?

30

      Ferrea sunt longa frena comesa fame.

Ordea cornipedi dulcis datur esca caballo,

      Sorbuit hos nunquam sed mea bucca cibos.

Vera loquar, verum quis possit credere ventrem

      Dumtaxat vento vivere posse meum?

35

Est, mihi vae misero!, macies incognita toto

      Corpore et in fractis artubus ossa sonant.

Sim licet informis simque aridus, hoc mage malim

      Quam Lelphus vacui pectoris esse velim.

Est Lelphus rationis inops et mentis egenus,

40

      Corpus ei, ut sus trux, efferitate riget.

Quum loquitur, boat ut bos, et flat putor ab ore,

      Vt dubius perstes culus an os loquitur!

Quom ridet, fauces inhiant ut asellus hiascens,

      Fit mihi de risu nausea saepe suo!

45

Plura equidem quererer, quoniam sunt plura, sed, heu heu,

      Lingua loqui plus nunc debilitata nequit!

Iam morior: sotii, stabulum, praesepe, valete.

      Me miserum, videor debilitate mori!

Vos procul ite, ferae, procul hinc vos ite, volucres:

50

      Quo ruitis? Modo vos pellis et ossa manent!

Plaudite; nam Lelphum Luscum mandetis avarum:

      Ille crucis poenas, furcifer ille, dabit!