Panormita Hermaphroditus 2, 34

Testo base di riferimento: D. Coppini, 1990

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


34. auctoris discipuli versus
ad Lucium Mauram quod non servet promissa

Cur non, Maura, venis? Cur non promissa fidemque

      Solvis? Cur nullo pondere verba refers?

Nam, memini, dixti nobis venientibus ex te:

      "Ite alacres, cras hinc vos petiturus eam".

5

Cras venit, nec te aerea deducis ab arce,

      Cras it, nec tu nunc, perfide Maura, venis.

Quod si nos flocci facias et ludere iam fas

      Esse putes, noli spernere, Maura, deos.

Maura deos temnit: iuravit numina divum

10

      Quod nos paganico viseret ipse solo;

Maura deos temnit memores fandi atque nefandi:

      Spernit et ille viros, spernit et ille deos.

O levior foliis, avium ventosior alis!

      Femineum et turpe est fallere sic alios.

15

Si te, Maura, iuvat me fallere, falle; sed illum

      Carmine qui claret ludere, Maura, cave.

Tu vatem et nomen, verum non dogmata nosti:

      Nosce, capesse: cito carmine clarus eris.

Non mercede docet quemquam, non indigus auro est:

20

      Virtutis solum motus amore docet.

Me docuit doctor doctissimus edere versus:

      Perdidici, et nunc iam carmina nostra legis.