Panormita Hermaphroditus 2, 23

Testo base di riferimento: D. Coppini, 1990

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


23. ad Galeaz, quem orat
ut sibi Catullum inveniat

Ardeo, mi Galeaz, mollem reperire Catullum,

      Vt possim dominae moriger esse meae.

Lectitat illa libens teneros, lasciva, poetas,

      Et praefert numeros, docte Catulle, tuos,

5

Nuper et hos abs me multa prece, blanda, poposcit,

      Forte suum vatem me penes esse putans.

"Non teneo hunc", dixi "mea lux, mea nympha, libellum;

      Id tamen efficiam: forsan habebis opus".

Instat et omnino librum me poscit amicum

10

      Et mecum gravibus nunc agit illa minis.

Quare ego, per superos omnis, o care sodalis

      (Sic precibus lenis sit Cytharea tuis!),

Te precor atque iterum precor: id mihi quaere libelli,

      Quo fiam nostrae gratior ipse deae.