Panormita Hermaphroditus 2, 13

Testo base di riferimento: D. Coppini, 1990

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


13. ad amicum carum quod sui causa
Pistorium se conferat

Salve, vir populo spes certa ac maxima tusco!

      Salve, praeclaros inter habende viros!

Salve, qui, longos si sis provectus in annos,

      Tempora phoebea virgine cincta feres!

5

Accipe si sileam tibi rem fortassis emendam

      Quaeque animo nil non sit placitura tuo.

Nuper apud mollis Senas fit pestifer aer,

      Quo fit ut ipse petam pistoriense solum.

Sunt aliae etruriis potiores montibus urbes,

10

      Sed tu non alios incolis ipse locos:

Sis modo Pistorii, Romam vidisse fatebor

      Quum magis illa armis floruit aucta suis.

Interea paticam mihi, dulcis amice, puellam

      Delige, quae vernas expuat ore rosas;

15

Neve sit exiguus toto sub corpore nevus,

      Sit quoque cui tenerum spiret amoma femur;

Digna sit affectu, suavem quae norit amorem,

      Quae velit et flammis reddere grata vices;

Mersilis in vitium, vivens in amore iocisve

20

      Praeque proco cupiat postposuisse colos;

Divitibus vates, praeponat carmina gazis,

      Sit prae versiculo vilis arena Thagi;

Denique sit pro qua sic possim dicere vere

      (Pace dei dicam); "Pulchrior illa deo est!".

25

Illam ego continuo nostris celebrabo Camenis,

      Carmina si placeant, carmina mille dabo;

Quae si pro numeris ferat oscula, carmina condam

      Qualia Virgilium composuisse putes;

Nec mihi castalios latices petiisse necesse est:

30

      Sit mihi castalius salsa saliva liquor.

Haec ego praestiterim: tu tantum quaerito nymphen

      Quae thyaso et cantu docta sit ante alias.

Tandem perpetua, salve, mens digna salute,

      Cum tua nimirum sit mea paene salus!