Panormita Hermaphroditus 2, 1

Testo base di riferimento: D. Coppini, 1990

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


1. quod civili iuri operam dare, et merito,
pergit, cum hac tempestate non sit quisquam
remunerator poetarum

Cosme, vir etrurias inter celeberrime terras,

      Si sileas, videor velle videre tuum:

Malles, posthabitis iam iam lusuve iocove,

      Clausissem forti strenua bella pede.

5

Vt tu magnanimus, sic et permagna cupiscis:

      Hei mihi, sed nostro tempore Caesar abest!

Hic "Tibi sit largo pro Caesare gloria!", dices:

      Sed tales epulas non meus alvus edit!

Laurea sit cuivis, dum sit domus aurea nobis:

10

      Auratam facient aurea iura domum.

Dant lites requiem, donant chyrographa nummos:

      Hoc lex dat; voces gloria sola dabit.

Haec alit, haec fatuas dumtaxat inebriat aures:

      Scilicet et venter carior aure mihi est!

15

Famaque quantalibet veniat post funera nobis:

      Excipiam nullos mortuus aure sonos.

Ergo sequor prudens leges ac iura Quiritum,

      Prostituo prudens verba diserta foro.

Quum vacat officio legali, ludicra condo

20

      Dum bibo, quae nobis immeditata fluunt.

In mensa nequeunt heroum gesta reponi,

      Non sunt implicitae proelia mentis opus.

Sit mihi Maecenas: claros heroas et arma

      Cantabo, et nugis prae fera bella feram.