Panormita Hermaphroditus 1, 9

Testo base di riferimento: D. Coppini, 1990

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


9. ad Cornutum respondet
quare relicta Etruria tristior sit

Quaeris ab unanimi, dulcis Cornute, sodali,

      Cur videor licta tristior Etruria,

Cur lusus abiere iocive et pallor in ore est,

      Muta quid hic subito facta Thalia mea est.

5

Pene potens agit hic Gallus, qui cruscula solus

      Quaeque velit, solus basia quaeque velit;

Is sibi habet quodcunque natis vel podicis urbe est,

      Quicquid et e Tuscis aut aliunde venit;

Munera dat, Chroeso numato qualia sat sint,

10

      Muneribus blandas adiicit illecebras;

Inde edicta suis scribit quasi praetor ephebis:

      "Ne sine te tangi, ne sine te subigi";

Non potes ergo loqui puero, ni indulgeat ille,

      Ni velit is, puero non potes ipse frui.

15

Tu contra ingenuas mulieres, tu quoque servas,

      Tuve bonas vexas inguine tuve malas;

Vix tibi quae natum sacro de fonte levavit,

      Vix sacra vixque soror, vix tua tuta parens;

Tu futuis viduas, futuis nuptasve maritasve

20

      Et tibi vis cunni quicquid in urbe manet.

Tu tibi vis igitur tota quid mingit in urbe,

      Ille sibi tota quicquid in urbe cacat.

Et mihi quin etiam iam constat mentula, qualem

      Qui superat certe non homo, mulus erit;

25

Et mihi nimirum constant viresque vicesque,

      Quales qui vincit non homo, passer erit:

Cur mihi non igitur futuendi copia fiat,

      Nec sit quae coleos hauriat ulla meos?

Quare, agedum, nobis de partis cede puellam

30

      Aut unam aut unam tu mihi quaere novam.

Tunc me conspicias laetum lautumque licebit,

      Candida tunc pulchrum nostra Thalia canet.