15.
Ah decus Italiae, radians ah stella triumphis,
Ah pater armorum, parvo es, hoc marmore clausus,
Atque datum est superis maestas sic volvere Parcas;
Esse animis potuit tanta ex caelestibus ira?
5
Ausus eras sacro solus depellere regno
Qui celeste forum totque usu ceperat annis,
Ipse etiam solus celestia regna tegebas,
Quae direpta forent unus si vergeret arma
Nec munita satis remanent post fata sepulti.
10
Iuppiter inque sui convertit pectora dextram,
Quando virum cubuisse sinit tot viribus amplum.
Bellorum o socii, lacrimosos fundite fletus;
Fundite, iamdudum docuit vos arma, Quirites.
Surgite, Pierides omnes, et numina surgant.
15
Omnia magnanimi, excutiant in funere palmas,
Et qualem Phaetonta suum gemuere sorores.
Arma togae cedant: peditum sint arma ligones,
Et comites aratro belli pro semine sulcos
Scindant; Ausonios discant quoque adire iuvencos;
20
Sic scuta et galeae radiant in Palladis arce
Ipseque cornigerens ad nulla proelia rumpat,
Hastaque nec clipeo vibret transmissa lacertis,
Cum tumidis sonipes mutatque hinnitibus iras.
Nec primus pilus ferat alta insignia turbis
25
Ergone supremo potuit Mars ipse cruentus
Iam fato sentire ducis sua numina terris
Corruere imperium totumque a culmine lapsum?
Post obitum magni casum sua templa minantur,
Deficiet subito Martisque horrenda cupido,
30
Deficit orbe suus dux invictissimus armis.
At qui vipereo solium tenet altus in orbe,
Per quem tota tremet tremuitque Europea tellus,
Non dolet aut lacrimas fundit post funera magni?
Nam qui tantus amor potuit sine crimine cerni
35
Quantum vipereo magnusque gerebat honori?
Ah, modo quid faciet? Sceptri cui numina cedet?
Armorumque acies cui nunc mandabit in aevo?
Qui se sic poterit fidus vel regna tueri?
Sed de Aragonia surgat modo sacra potestas
40
Flebilis ac gelido nec temperet ora sepulto,
Per quem iam potuit Neaplis summittere regnum,
Quod numquam galeis valuit superare cruentis.
Sfortia Franciscus veniat post ordine maestus,
Dum sua sceptra tenet latissima, nulla tenere
45
Aut moderata satis, tantumque decentia sorti;
Neque Ligae sic prompta manus nec copia cornu
Partibus Hesperiae magnum nisi viderit hostem.
Atque superba domus geminis renovata columnis,
Armipotens ducis doleat Malatestia fatum.
50
Terrens atque favens magnus tamen instruit armis.
Magnipotens Vrsina domus iam parce pudori:
Es virtute viri sublimibus aucta trophaeis
Armigerens humana domus modo prole refulgens
Iam de Manfredis funestis cede querellis
55
Cumque Imolae sceptrum bene scis qui contulit auctor
Altaque progenies quam Mantua sustulit almam
Advenias tibi castra salus diversa fugabat.
Estensis pomposa domus tranquilla quiete
Hanc requiem dignosce, velis fore dona sepulti
60
Deque Ordelafis lugubria tollite signa
Sedibus a patriis pulsosque refixit in illis.
Te Camarini tumulo vocat aula deorum.
O nova progenies gratam te prepara functo
Et Montis Feretri quae sit clarissima proles
65
Convenias magnumque patrem tenuere parentes,
Nuncque superba potes tellus Perusina dolores
Ferre animo? perdis qui te decorabat in aevo
Neque etiam Pisae fugiantque cadavera magni,
Vna salus miseris fuerat iam vita sepulti;
70
Luca quoque et Senae funesta insignia tollant.
Cumque opus est ferro, iam defendebat et armis
Denique Bracenses doleant et Sfortia tellus;
Vtraque belligeris pars est orbata trophaeis.
Quid referam multos tentos in bella triumphos?
75
Quid probitate viri per tot victricia campos
Bella feram, totum cum sit iam fama per orbem?
Valtellinae cupis vel Pergama discere bella?
Hostibus adversis cunctis tentoria ruptis
Irruit et Veneti magnum tremuere potentem.
80
Accedantque Padi strages et vulnera belli.
Quantas magnanimus superavit gurgite puppes,
Dum Carmignolam Venetosque fugavit et hostes!
Quid Lucana feram victricia signa? Quis urbem
Ergo illam obsessamque armato milite demit?
85
Dum vir Caesareus medios directus in hostes
Strinxerat in latus ruptos miserosque fugavit
Imola dum septem belli tibi tradidit arces,
Non taceasque duces captisque hostilibus armis
Brixiaque poteras graviora pericula ferre?
90
Dum voluit magnus ruptis iam moenibus urbem.
Et pacata sua longa cum pace quietis
Non vetuit magnum soliumque intrare Verona.
Alma legum nutrix referatque Bononia laudes
Imola Forlivium magnus quas irruit urbes
95
Atque Ravenna simul templis veneranda vetustis;
Vna diesque tulit cunctis memorata per orbem
Genua dives opum tellusque superba carinis,
Quos tulerit magnus tu suis experta labores,
Et populosa potens titulos Florentia laudis.
100
Alta sub astreo solio ferat, arma tenentem
Non alium timuitque ducem qui verteret urbem.
Alme pater mundi, quis te, beatissime pastor,
Romanamque urbem duxitque in limina petri?
Cetera quid referam meritis praeconia dignis?
105
Arma virum tremuere; duces populosque subactos
Innumerosque cano, bellorum maxima merces.
Laudibus etereis meruit fere sceptra tonantis;
Stat titulus probitasque viri regalibus altis,
Etiam magnanimus vicecomes munere fertur,
110
Atque superba virum genuit Perusia tellus
Qui Nicolaus erat Picininus in orbe vocatus.
Corporis exigui magnus tamen exstitit armis.
Hanc animam superi teneant, lapis ossa sepulcri.
Haec ego composui Siculae telluris alumnus
115
Antonius doctorque legum pro laude sepulti.