Carlo Marsuppini carmina, 10

10. Carolus Maffeo Vegio salutem

Felix Tartara qui nigra

Ditis non tremuit, nec Rhadamanteum

Horret iudicium sua

Fidens mente bona, nec, sibi conscius,

5

Vllas pertimuit minas

Insani maris, at letus et impiger

Currens per stadium et datam

Fatis curriculo pervenit ad diem!

Felix qui, bona Diis data

10

Contentus placida corripiens manu,

Summo sacra facit Iovi

Et numquam queritur quod sibi sors mala

Contingat (miser!) aut nigro

Vicinam segetem lumine conspicit,

15

Quamvis pernimium sua

Messis fertilior ruperit horrea!

Felix qui ingenio bono

Profundis tenebris invenit abditum

Verum, nec populi levis

20

Curis aut studiis ducitur inscius!

Non illum ambitio aut honor

Torquet trigeminus, fratribus aut piis

Sevas intulerit manus

Audax, divitiis insatiabilis;

25

Sed semper choreis iuvat

Musarum cupidum nectere brachia

Nymphis et Satyris simul.

Tum certare lyre carmine consono

Thebano mage, seu mage

30

Lesboo cupias aut Teio, quibus

Princeps in Latio doctus Horatius

Vsus, sepe meas canens

Dulci dum numero ferit

Aures, continuit carmina fistula.

35

Te, Veggi, similis furor

Nuper corripuit, scribere disticha

Dum temptas avidus mihi;

Sed iam non humilis, iam pede Homerico

Heroas canis et feram

40

Reddis non licitis Colchida amoribus.

Iam iam non peries: fides

Nobis siqua manet, iam tibi laurea

Vati (nec levis auguror,

Si non posteritas venerit invida

45

Aut ingrata laboribus)

Cinget sic merito tempora Delphica.