Panormita carmina varia, 50

Testo base di riferimento: M. Natale, 1902; A. Cinquini, R. Valentini, 1907; R. Sabbadini, 1910

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


50.

Surge, age, Calliope, sat languor, inertia satque

      Te tenuit: vires collige, diva, tuas.

Pauca meo Tusco, sed dulcia carmina vati

      Da, licet id quod non indiget ille dabis.

5

Ille habet: ille facit iam carmina, qualia Phoebus

      Dum canit ardentis dulcia furta Iovis.

Ille etiam cum sit summus, vult unus haberi;

      Et quamvis nolit, gloria prima sua est.

Cedite nimirum cuncti, cedamus et ipsi:

10

      Eius Apollineus spiritus ore sonat.

Ille sacros Vates, quos longa aboleverat aetas,

      Suscitat extinctos, non sinit ille mori.

Dum cupit antiquos Italis extendere versus,

      Non labor abducit, non via longa virum.

15

Non removet glacies, non densa pericula terrent.

      Denique vix revocant corpora trita rotis.

Quin etiam ingenium vatum fovet ille novorum.

      Debentur qui sunt, quive fuere sibi.

At nunc Pontificis secreta negotia summi

20

      Sustinet, ut par est, sustinet illa libens;

Diligit hic dominum, domino gratissimus idem,

      Devovit domino membra animamque suo.

Non capitur precibus, nullo corrumpitur auro:

      Principis hinc curae gloria sola sui est.

25

Si quis agat secum donis, aut munerum nunquam

      Is feret optatum, tedia longa feret.

Mira fides illi, par est constantia, nulli

      Cedit, vel primo relligione loco.

Qui modo maiores ornabat carmine pulcro,

30

      Idem nunc pulcro carmine dignus erit.

Et modo qui numeris nectebat verba sonoris,

      Materiam vates vatibus ipse dabit.

O ego, dii faciant chartis intexere dignus,

      Credar honorati splendida facta viri:

35

Tunc ego convocitem sanctas Eliconis alumnas,

      Illa mihi cursim turba vocata venit.

Tunc ego materia poscente pericliter altos

      Versus, alternos despiciamque modos.

Tum simul altiloquo versu et, summe sacerdos,

40

      Concinerem, totam concineremque domum,

Et tua quae nunc est de marmore pura columna,

      Forte tui fiet aurea vatis ope.

Et tua conabor vivat post funera virtus

      Quam bona posteritas et colat et celebret.

45

Crede mihi, probitas sit magna et clara licebit,

      Denique, ni vatum sint, monumenta, perit.

Quid tibi cum summo nunc est antistite musa?

      Qui tibi musa novi mentio facta dei?

Quos iunxit virtus, coniungat epistola, nec fit

50

      Absque Deo vates, nec sine vate Deus.

Post haec, Calliope, me dedas Bartolomeo

      Meque columnensi dedicet ille deo.