carmina saec. XIII, 33

Reference basis text: L. Padrin, 1887

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


33.

Anxia caesareas sese convertit ad arces,

      Romulidum veteres occubuere patres.

Suspicis Adriacis dominantem fluctibus urbem?

      Praemia castalio sunt ibi nulla deo.

5

Occidit in terris si quis fuit emtor Agavae

      Et Maecenatem non habet ulla domus.

Territus effugio pennati stagna caballi:

      Iudicat infirmas has Galienus aquas.

Cumque vetet princeps immunes esse poetas

10

      A Tritone rubri me trahit unda Tagi.

Frons, Henrice, meae satis est incomta camenae,

      Lecta tamen veri nuntia fida soni.

Et mihi grata tamen; saltem quia reddet amicum

      Me tibi, sulcandum iam bene stravit iter.