Panormita carmina varia, 2

Testo base di riferimento: M. Natale, 1902; A. Cinquini, R. Valentini, 1907; R. Sabbadini, 1910

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


2. epitaphion Luberae ebrii

Hic Lubera iacet: Bacchi dulcissima proles,

      Effudit vitam natus amore patris.

Fleverunt utrem vites, flevere tabernae,

      Quas veteris complent dolia multa meri.

5

Terque vale dixit germano, massicus humor,

      Ter graecus frater, terque phalerna soror.

In primis iuxta exsolvit, cretensis amicus,

      Quem nunc malvaticum rustica turba vocat.

At tu non lacrymas, sed vina veterrima funde,

10

      Quisquis ades: nato tu quoque, bacche, fave.

Nec sibi tura placent: nec vana precatio divum,

      Nec sacra Gregorius quae pius instituit.

Vnum est quod requiem praestat, pacemque sepulto.

      Quod petiit moriens: ut sibi vina dares,

15

Gaudeat hortus aquis: madeat piscator in undis,

      Dulcia Luberae vos modo vina date.