Panormita carmina varia, 1

Testo base di riferimento: M. Natale, 1902; A. Cinquini, R. Valentini, 1907; R. Sabbadini, 1910

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


1.

Ingratae Nemesi tu corque animumque dedisti,

      Tam nihili vitam vatis, amice, putans?

Tu ne animam demens ventis committere es ausus?

      Atque huic atque alii credere inesse fidem?

5

Quam bene habet: vacuo traducis pectore vitam:

      Si tamen ulla tibi vita sit absque anima.

Illa quidem exultat victrix, animamque catenis

      Alligat; et vatem spernit acerba pium.

Sic qui blanditiis vanae capiuntur amicae,

10

      Evenit, eveniat, curat iniqua parum.

Cum te subripuit, cum te blandita fefellit,

      Fingebat tristis, pallida cordolium.

Hei mihi quam sunt perfaciles in amore poetae:

      Materies, risus, causaque certa ioci.

15

Quid tibi cum sanctis tantum Cyterea poetis?

      Non tua, sed Phoebi maxima cura sumus.

Phoebe pater, natum spes unica, protege vates.

      Ni modo te Daphne, vel novus ignis habet.

Phoebus amat, vates nec curat; satque suarum

20

      Est sibi curarum, credite Phaebus amat.

Stroccius interea meus ardet, nec sibi mens est,

      Nec sibi consilium, non anima, aut animus.

Ridet, et ipsa alios Nemesis sibi quaerit amores.

      Atque hos atque alios excitat usque procos.

25

Quid faciat vates? durabit: perfida sed tu

      Redde animam vati, perfida redde animam.