Nicola d'Este carmen

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976


Nicolaus Marchio Estensis
ad Succinum Bentium et Marrasium Siculum

Vos laetis oculis, laetis complector et ulnis,

      Laetitiae nati laetitiaeque patres.

Vos pax dulcis alit placidusque per otia risus,

      Vos iocus et ludus, vos comitatur amor.

5

Talis nostra deos Ferraria fertilis optat,

      Cum lascivus ager urbsque canora salit.

Non ego vos claros obscura nocte creatos

      Crediderim: melior iactat origo suos.

Nam vates celeber, tragici decus ordinis, olim

10

      Aeschylus in scaenam multa notanda tulit,

Inter quae larvam mimis pulchrosque cothurnos:

      Sic locupletat eam versibus atque habitu.

Hinc personatae primum sonuere Camenae;

      Nutriit ast larvas insidiosa Venus.

15

Palpat amans, loquitur tractatque licentius artem,

      Dum larva, ut clipeo, retia operta iacit.

Nec minus antiquus larvam tibicen habebat,

      Quom festos coluit maxima Roma dies.

Larva oritur ceu myrrha, croci, rosa, lilia, odorae

20

      Ceu violae: cessant tempore quaeque suo.

Pectoribus tacitis generosi vivit amantis,

      Pascitur haec venis, cordibus ipsa viget.

Ergo patres nacti tales, his moribus alti:

      Ad nos non pudeat ferre gradum propius.

25

In primis magno veniens Vgone parente,

      Quem Phoebus lustrat quemque Minerva colit,

Insignis Succine veni, comitante poeta

      Marrasio; Musis regia nostra sonet.

Ocius hic adsint ornatae faxo puellae,

30

      Narcissi plures cumque Helenis Parides.

Cantibus et cithara saltus agitate decoros,

      Vt satyri cunctos exhilarate choros,

Virgo senex vir nupta, ioco invitante procaci.

      Huius laetitiae quo meminisse queant,

35

Intentus cunctos citat, ecce, Cupidinis arcus:

      Si fugiant, laesus vulnera acerba dabit.

Is namque imperium terris exercet et undis

      Inque deos omnes: sola Minerva vacat.

Huius signa subit quisquis victricia miles,

40

      Membra senex fiet, ast animo iuvenis.

Dum sinit ipsa dies, dum vestra decentius aetas,

      Carpite iocundo gaudia plena sinu.

Aspicite ut celeres serpant ad tempora cani,

      Quis modo caesaries flava nimis fuerat.

45

Aspera mox veniet dapibus regina severis,

      Quae luxum frangat, corpora tota domet,

Vrgeat edicto sensus frenare petulcos,

      Ferre sitim et duram viscera nostra famem,

Post cantus lacrimis sanctos audire prophetas

50

      Et nudo ad templa saepius ire pede

Atque oculis castis alienam cernere nuptam,

      Stringere labra simul nullaque vana loqui.

Dum datur ergo animis manifesta licentia vestris,

      Lascivum moveant ora, pedes, oculi.

55

Dulcior interea gnatus pia cura parentis

      Sit Leonellus ovans saltibus atque ioco,

Promptior ut Musas ac Pallada deinde revisat:

      Intermissus enim fit labor ipse levis.