Pier Candido Decembrio Vergiliana panaegiris

Testo base di riferimento: M. D. Reeve, 1991

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


Stirpis Aragoniae regum pulcherrime princeps

Carole, prima tui soboles genitoris honesta,

Francorum referens genus alto a sanguine regum,

Quae mea quae tali referam pro principe digna

5

Carmina Meonii rorantia nectare fontis?

Nam neque tam clarum praesentia saecula uatem

Nec licet humanas tua numina prendere uires.

Oramus tamen ut faueas, coeptisque secundis

Diuus ades: diuos faciles mulsere Camoenae.

10

Sancta sit illa dies, omni memorabilis aeuo,

Auspiciis quae te felicibus edidit orbi

Infantem: non ulla fuit praestantior aetas

Gentibus inque ullis pax uisa beatior annis.

Pulcher utrinque tuo risit sibi Lucifer ortu

15

Insignis radiosque gerens mitramque cometae,

Cum matutino celer exerit ora profundo

Flammigeris uel cum petit aequora prona quadrigis;

Clarior haud alias roseo cum lumine Phoebus

Et gemino uisa est consurgere Cynthia cornu;

20

Sidera non mediis micuerunt plura tenebris,

Dulcius haud laetae siluis cecinere uolucres,

Non aliis pecudes foetus peperere diebus

Maiores, niuei nec plus fuit ubere lactis,

Poma nec Alcinoi tam grandia sustulit arbos,

25

Nec totidem saturis uiruerunt frugibus herbae.

Cuncta dei fuerant nascentis signa futuri.

Fortunate gerens dulcissima pondera uenter

Et quaecunque tibi felix dedit ubera nutrix!

Continuo insigni mactus puer indole rerum

30

Ausus es ingentis operas animumque uirilem

Excipere et totis perdiscere uiribus artes

Egregias, qualis catulus cum forte leonis

Magnanimi memor et generis pastique cruoris

Iampridem exosusque cubile atque ubera matris

35

Alternas lauat ore manus, caput excutit, inde

Progreditur campis, mox ualle ac solus opaca

Audet et in summis tauro concurrere lustris.

Ergo, ut eximium placuit semel, ipse potitus

Tam facile ut natum ad solum id te quisque putaret.

40

Nulla tibi in ludis puerilibus, una uoluptas

Virtutum studia alta sequens, in principe rarum

Munus, ut in Tito quondam paucisque notatum

Delitias mundi quos saecla beata uocarunt.

Ii tibi iam mores primi cultusque fuere

45

Ingenii, iis primum uiruit generosa iuuentas,

Quae mortale nihil morituro in pectore uersans

Mox aliis stetit ac dubiis exercita fatis

Regnorum ut uariae sortes casusque uolutant

Fortunae; neque enim uirtus satis aucta secundis

50

Inuenit aduersis potiores saepe triumphos.

Hinc tibi dura nimis subiere pericula, curae

Ingentes, liuor mordax, squallorque nefandi

Carceris, insontis indignaque uincula, turpis

Pauperies, quae tu sapienter cuncta ferendo

55

Herculeos princeps superasti inuicte labores

Idem qui proprios poteras superare parentes

Iusticia imperioque, obitus ni fata parassent.

Ex illo nobis diuusque et sanctus haberi

Tempore debueras, tanta uirtute peritus

60

Et pietate ualens (iam scilicet alta corona

Martyriique sacri caelestia signa merentem

Iam te exposcebant); sed mens plebeia sinistris

Ominibus malesuada diu mussauit et almam

Distulit ante fidem quam nuper morte solutus

65

Corpora (ut quidam laetalis sorte ueneni

Credunt utque alii multorum mole laborum

Impressa) angelicis petit exoptata choreis

Spiritus astra cauoque insedit nixus Olympo.

Agnouit namque Omnipotens longeque uolantem

70

Laetatus dulci iuuenem amplexuque recepit.

Caetera Caelicolum gemmis auroque micante

Surrexit uenerata cohors thronoque locauit.

Nudus eras: dedit aethereos tibi Pallas amictus,

Vellere sericeo tunicam sagulumque nitenti

75

Murice purpureum, chlamydem super arte decoram

Diuina et proprio quam finxerat ipsa labore

Intexens lento nomen ducis et genus auro;

Fulgentem capiti Cyllenius addere mitram

Prouolat et sceptrum manibus, gestamen Vlyssis,

80

Quo celer extincto in caelum transuexerat olim

Seruatum et tanto semel id post tempore uisum.

Nil facis, o stultae mors o metus improbe gentis,

Insani rumor populi; mors inuida, nullas

Immortalis habes animi de robore partes,

85

Nec tibi ius omne est tam sacri corporis: ipsum

Multa parte sui remanet sine tabe superstes.

Vescere plebeio ingluuiosa cadauere, seu tu

Qui triplices pandis latranti gutture fauces.

Quid iuuat hoc tandem sceptrum rapuisse? Potitur

90

Maiori nunc concilio imperioque deorum,

Haud minus in terris quanquam ualet alta potestas.

Credita tunc igitur deitas, populique frequentes

Conuenere nouae compulsi mortis honore,

Quid tamen incerti facerent: lachrimisne dolentes

95

Funus an efferrent meritas diis carmine laudes.

Omnibus effusa est lachrimarum copia maior.

Hi celeres deflent obitus, crudelia fata

Crudelesque uocant pariter hominesque deosque

Et desperatis incusant saecula rebus:

100

"Aut miserum penitus redeat chaos aut suus orbi

Reddatur dominus"; malunt cupiuntque uidere

Principis ora sui spirantis ut ante solebant,

Ora uiri diuique simul frontemque serenam,

Illam aciem, paribus ardentia lumina flammis,

105

Phoebeum caput et florentis membra iuuentae.

Prae nimio ast alii expromunt pia gaudia luctu

Supplicibus nixi palmis diuumque precantur:

"Alme parens audique o sancte salutifer assis:

Te sequimur, tua turba sumus; miserere piorum

110

Terrarum caeliue deus; da certa decoris

Signa tui per quae meriti referantur honores".

En quid hoc est? Tremuere domus, mortalia rectis

Corda stetere comis, clarus tonat aether, et ipsi

Temporibus sacris radiorum flamma reluxit

115

(Sic memorant), clarisque uident miracula monstris.

Iamque adeo laetari omnes et olentia circum

Sentiri et late magis increbrescere lumen.

Interea pompa ingenti sumptuque parantur

Exequiae. Coeunt proceres et laeta iuuentus

120

Maiori quo quisque potest componere cultu,

Vrbs omnis sacrique chori et funalia cuncta.

Ipse thoro super aurato spectandus amictu

Purpureo incumbit, qualem cum saepe uidemus

Oceani fessos ad littora uoluere currus

125

Condentemque imo iam se procul aequore Phoebum

Et uespertino facturum sidere noctem;

Omnia languenti circum terraeque marisque

Nubis et aeriae uideas conspersa rubore.

Sic sacer it princeps orbemque suosque relinquens

130

Iam populos patriamque, ingenti uisus amore,

Cui neque notus adhuc rosei color excidit oris.

Elatum delecti equites peditesque sequuntur;

Spumantes freno alipedes pars ordine ducunt,

Regali pars arma ferunt splendentia luxu,

135

Diuini galeam capitis uulcaniaque aera

Thoracisque et loricae squalentis in auro,

Vexilla et mitras phaleras torquesque micantes

Et pharetram cornuque insignem dorcados arcum,

Cui manus argento radiat geminaeque ligantur

140

Hinc capita inter se simul inde cuspidis auro,

Multaque praeterea regalis signa decoris,

Non sua quale solent domini plerunque potentes

Funera cum gemitu atque atra producere ueste

In tergum uersis terraeque haerentibus hastis,

145

Sed uelut auratos alta ad Capitolia currus

Cum circum densi plausu intonuere ministri.

Sic fasces auroque graues gemmisque uideres,

Sic sceptra Augusto uel Caesare uel Ioue digna.

Ergo omnis auido circumfluit acta tumultu

150

Turba, sed infirmi maiori ex agmine uulgi

Elumbes claudique adeunt, nec lenta podagris

Fit mora, captiuique oculis laeuique cyclopes,

Strumosi ac bronchi, gibbo factique minores,

Quique manus caesas inhonesto ac uulnere nares,

155

Lignipedes truncis qui gestant crura salignis,

Et genus infelix misero qui horrore uidendi

Auersum tenuere caput brachiisque recumbens

Spumosa et labiis demonstrant ora reflexis;

Nec minus accelerant quorum lapidosa nephresis

160

Torta uelut fixo lacerat praecordia telo,

Et qui perpetua triuerunt guttura pthisi,

Vlcera quique diu seu uulnera foeda tulerunt,

Quique cadunt subiti, quos irrequieta lyesis

Sanguifluo trepidos morbo subit; ecce sequuntur

165

Quorum multicolor deformat morphea uultus,

Quosque tenet stupido mutos uelut estasis ore,

Qui latera in geminis subuectant curua bacillis,

Qui testudineo perreptant corpora gyro.

Cuncti adsunt diuique implorant mira nouelli.

170

Felices igitur qui te tetigere iacentem

Seu uidere procul pheretro precibusque uocarunt!

Exectis sua membra ualent, tremitantibus artus

Consistunt, caecique uident mutique loquuntur,

Auriculae facilem surdae reteguntur in usum,

175

Deserit hos scabies immundaque laepra, fatiscit

Hydrops effetaque excedit tristis ab aluo,

Portantur moribundi humeris medicisque relicti,

Qui longa demum confecti tabe resummunt

Vitales animas, sua quisque ad limina plantis

180

Iam propriis redeunt; incurui sponte reiectis

Assurgunt baculis et recto uertice adorant,

Quaeque diu tumuit pendentibus hernia monstris

Carpitur, extento superant iamque inguina neruo,

Truditur obsesso stygius de corpore daemon

185

Sulphureasque ex ore strepens fugit ater in auras;

Iis uomicae extingunt, iis carcinomata dira

Inueterata lue et morbi soluuntur inanes.

His propius, illis monstrantur mira remotis,

Numen Aragonii petitur qua principis almum.

190

In mediis iam iam peritura doloribus ad te,

Carole, proclamat: clamantem plena sequuntur

Gaudia cum risu, foetuque leuatur adepto.

Egreditur raptis reserato carcere uinclis

Captiuus tandem campoque exultat aperto.

195

Infectum nuper deflens pecus et sua pastor

Arua refert meritas facili pro numine grates.

Quae modo discussis lacerato ac remige uelis

Immersura graui saluatur peste carina.

Denique, si cupiam miracula cuncta referri,

200

Flumina defuerint Musis citharaeque poetae.

Laetior illa tamen cunctaque salute uoluptas

Dulcior ipsorum nitidam qui carpere lucem

Conualuere oculis; nam si quis forte rogando

Persequitur "tune ille modo qui caecus et errans

205

Cum baculo? dic unde tibi tam clara repente

Lumina", quaerenti contra nihil ille, sed omne

Prospectat stupefactus opus, templumque deorumque

Effigies patriamque suam manuumque labores

Tam uarios celsasque domos pictasque fenestras

210

Cernit, equos atque arma uirum uolucresque ferasque

Tot generum frondes, labentia flumina, montes

Et maria et uasti miratur sidera mondi,

Nec potis expleri per singula saepe tuendo.

O decus, o nostrae miserans incommoda uitae,

215

Humanos per quam uoluisti ferre labores

Aeternamque tuo disperdere sanguine mortem,

Tantane mortali data gloria, tanta potestas

Fata hominum et stabiles Parcarum euertere cursus

Atque alias ipsi naturae imponere leges?

220

Carolus est ea mira ferens: de corpore factus

Humano deus excelsa nunc sede triumphat.

Scilicet ista Deo ac uero concessa parente

Prodigia, his gradibus homines super astra feruntur.

Ipsa autem taceat quae mendax Graecia falsis

225

Lusit imaginibus hominum pia corda deorum.

An non et Gemini puerilia festa putentur

Et medicus coluber pharetraque horrendus Apollo?

Hinc Venus in turpi dominatur crimine, Iuno hinc

Daemonia exercet cunctasque Acherontis Erines,

230

Iupiter imberbis, idem quoque laniger Ammon,

Exemplum strupri miraeque libidinis; at nunc

Cui non cornigeri nota est insania Bacchi

Orgia cum summis ulularent montibus et cum

Aerea suppositis crepitarent tympana lauris?

235

Tu quoque castratis Cybele uenerata choreis.

Dic, o Terpsicore, mihi, quos cantabit Homerus

Heroas quosue ipsa deos monstrabis Olympo

Huic nostro similes? Valeant Martesque Iouesque

Stridentes cum centuplici clamore suisque

240

Vulneribus: equidem mortalia numina credam

Vel belli certe et rixarum numina dira,

Hostia saepe quibus crudelis sanguine facta est

Humano et caesis maduerunt templa colonis

Versaque pallentis retro pia lumina Phoebi.

245

Gaude igitur felix urbs Barcellonia uero

Munere diuorum et caelesti prole superba,

Littoris Hesperii priscum decus atque profundi,

Magnorum referens genus alto a sanguine auorum.

En erit ut de te meritos aliquando triumphos

250

† ipe tui imperium † canam atque ingentia facta?

Namque aliud nobis mundi caput, altera Roma,

Quae regum simul hospitium tumulusque sacrorum,

Iusticia et pietate prior, super aethera scandis.

Hic bona relligio, hic castus pia fana sacerdos

255

Incolit, huc densae ueniunt redeuntque cateruae,

Marmoreis auroque struunt noua templa columnis;

Hinc sacer ordo canit iuuenum chorus inde senumque,

Inque humeros passis matres de more capillis

Ante alios tua facta canunt, tua numina tollunt,

260

Carole, praesentemque uocant super omnia diuum;

Vosque, puellares choreae, date carmina, plenis

Ferte simul calathis uariorum dona colorum,

Spargite purpureos flores atque alba sepulchro

Lilia maialesque rosas; sic deinde uocate

265

Dulcem animam: uestris aderit placata rogatis.

Dicite "Caelicolas inter mitissime princeps

Carole, cuius honos hic immortalis et istae

Stant tibi perpetuis fumantes ignibus arae,

Excipe uota lubens atque haec celebrata quotannis

270

Festa pio thure ac redolentia templa coronis,

Vt, qui debilibus uires et corpora mancis

Restituis, hominum mentes cum corpore sanas

Sic facias regnique tui quod nuper adeptus

Consortes, maneatque tuum per saecula nomen".