Carlo Marsuppini carmina, 27

27. In primordio studii versus

Summe deus qui regna colis rutilantia celi,

Arbitrio iureque tuo qui federa mundi

Inconcussa tenes, claro doctissimus ipse

Obtusas hominum perfundis lumine mentes,

5

Da, precor, ingenii vires, da mentis acumen

Vt ceptum sectemur iter mediumque tenentes

Inde perhortatum mereamur tangere finem.