Carlo Marsuppini carmina, 14

14. Epitaphium Brachii

Hostibus in mediis fudi cum sanguine vitam

Neglectoque solo Romane condor in urbis.

Ergo quid innumeras acies stravisse sub armis,

Quid populi gentesque iuvant urbesque subacte?

5

Quid mihi maiorum tituli prolesque superba,

Fortia cui forti fecerunt Brachia nomen,

Quod Capue princeps, quod regia signa tenerem,

Reddiderim patrie longo post tempore cives?

Vile caput iaceo. Tantum sed dedecus absit!

10

Care nepos, patrio reddas mea membra sepulcro.