carmina saec. XIII, 32

Reference basis text: L. Padrin, 1887

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


32.

Quisquis es, o qui sic currentia fata reclamas

      Oreque grandiloquo, turbine Martis, hias,

Cedere non notis humanis sensibus unquam

      Causarum vicibus, cedere disce Deo.

5

Nos mortale genus, super inclinantibus astris,

      Vtimur arbitriis deficimusque datis.

Permittet, retrahat solio sublimis ab alto

      Mundi fraena regens imperiosa manus?

Iratus Ninivae mutata mente pepercit;

10

      Sospite Loth, Sodomas obruit igne Deus

Proelia venerunt summi de culmine coeli,

      A quibus inferior semina mundus habet.

Tu permitte Deo coeli terraeque rotatus

      Vt iuvet et vivas noscere pane tuo.