Carlo Marsuppini carmina, 2

2. Epigramma Bracchii

Transivi intrepidus per mille pericula victor:

Non acies ferri, non vastis menia muris

Conatus tenuere meos. Domat omnia virtus.