Francesco Filelfo satyrae 5, 7

Hecatosticha septima

Phoebe, Panormigenae propera succurrere vati,

I celer! In magno positus discrimine magnis

Cladibus obiicitur, sua nec videt ipse pericla.

Bambalio tristis, en, miscet Poggius haerbas,

5

Quo vitam mentemve furens animumque poetae

Eripiat dio: tanta est, tam dira premensque

Invidiae rabies surgensque libidinis aestus,

Mensque assueta malis. Nunquamne, profane, redibis

In rectum probitatis iter? Nunquamne redibis

10

Bambalio? Sed qui redeas, quo nequior isti

Numquam, qui primo facinus cum lacte bibisti?

Nam quid Alexandri Veronae dulcis alumni

Trunca manus Venetusve puer, Patavique cathenae,

Quid fraudes, quid mille doli repetantur et ipsi

15

Immanes coitus, ac plusquam barbara vota?

Contemptusque deum, sacri ludibria cultus?

Gucius ipse pater - si malis forte parentem

Hunc tibi quam vulgus - te loeti accusat habetque

Auctorem causamque sui. Scrutare sororem

20

Clodius, at matrem fingis reddisque Iocasten.

Quid mirum si Becta tuo concesserit igni?

Becta prius dicta est quo tempore lustra teneret

Liberius (fuerat quondam sub Moseos alis

Bellatrix Iacoba nigrae fortissima noctis!).

25

Quid mirum si Becta tuis immanibus ausis

Cesserit, Arcadico quae se submittere nervo

Ausa sit? Vt mulam mulus subiisse merentem

Saepe soles. Facinus tibi nullum, nulla supersunt

Flagitia intemptata tibi. Nisi caveris ergo,

30

Poggius, Antoni, Codro comitatus et Vti

Exitium (pathicos quod tris convertat in ipsos

Iupiter!) acre tibi nobisque parabit amicis.

Accedit quod spurca Venus turpisque libido

Bambaliona premit. Puer est tibi scitus, et ipsa

35

Conspicuus forma qui nec Ganimedis honori

Cedat et in cuius sese miretur Apollo

Sydereis oculis; hunc Poggius ardet amatque,

Non animum, quod docta monent decreta Lycurgi,

Sed corpus levemque cutem. Tibi dira minatur

40

Fata, suis postquam te novit amoribus unum

Obstare, et puerum noctesque diesque vocare.

Ad decus, ad laudem virtutis praemia clarae,

Improbus ingenio rabidaque libidine fervens

Insanit, livore citus, quo semper in omnes

45

Aestuat insignis pulchra quos viderit ulla

Arte vel ingenio. Nosti nos vera loquentis,

Iampridem expertus Romae, quae monstra pararit

Iste tibi, cum te digno insigniret honore

Maximus antistes, cum Bambalione gemente

50

Et tendente manus ad sydera terque quaterque

Vociferante: "Pater, quid nos, sanctissime, damno

Afficis extremo? Saevo cur obiicis hosti? ".

Caetera non refero. Nosti convitia; verum

Id pulchrum mirumque fuit, cum denique finem

55

Facturus, misero gemitu lachrymisque perorat,

Oscula pontificis pedibus vinosa daturus:

Ore ter, heu, dixit, ter podice grande pepedit!

Totus es orator, Poggi: tu solus utroque

Gutture grandiloquus valeas suadendo movere

60

Horrentis cautes, et saevas flectere tigres!

Totus es orator: loqueris culoque cinaedo

Oreque, quo lassos consuesti sugere nervos!

Heu heu, me vomitus penitus male vexat, et aegre

Nauseo! Te superi perdant, spurcissime Poggi!

65

Difficilis nobis geritur provincia, qui de

Moribus in satyra loquimur, quo tempore diro

Prodigiosa vigent Thyrrena per oppida monstra.

Iamque erit illa dies, id quod pia numina praestent

Quum nos ficta putent et non credenda locutos.

70

Quinetiam remur multos nunc esse per urbes

Ausonias qui de sese documenta trahentes

Casta probi, sceleris quicquam apposuisse supremi

Ad cumulum nos forte putent. Nam quod vel ad omne

Humanum crimen natus sit Poggius, omnes

75

Concedut; non ipse audes, Lycolae, negare,

Nec tu, Codre, neges. Ast haec immamia nemo

Prodigia, exceptis vobis qui semper eadem

Peste laboratis vel quisquis viderit Arnum,

Nemo vera putet, quamquam maiora referre

80

Quam quae ausim, quamquam sunt longe immania, longe

Tetra magis quam quae satyrae committere fas est.

Quare, age, verte gradus teque istinc subripe fato,

Antoni, rogo; parce deas spoliare poeta.

Nam sicas vibrare istic nigrumque venenum

85

Spargere, et insidiis omnis superare probatos

Edidicere viros. Laqueos, precor, effuge Poggi

Et Codri et Nicoli, cupidis te redde Camoenis.

Praeterea siquid tibi nunc conceditur oti,

Pontifici me, quaeso, libens commendet, amice,

90

Eugenio tua musa patri, referatque Philelfum

Haud animum mutasse loco, quin semper eundem

Me fore quem novit, quo primum ornavit honore.

Inde Leonardum nostro quoque nomine Tusci

Mellifluum eloquii fontem salvere iubeto,

95

Aurispaeque meis verbis dixisse salutem

Si forte oblitus fueris, ne dicere musses,

Huncque velim moneas: ni Bambaliona cavebit

Quid Pisistratius legique adversus et aequo

Mos valeat, lumbi experietur et ipse dolore;

100

Nam neque barbatis parcit tua mentula, Poggi!