Francesco Filelfo satyrae 5, 3

Hecatosticha tertia

Dicite, qui colitis sub relligione severa

Caelestis quicunque globi moderatur habaenas

Humanumque genus propriae sub imagine mentis

Finxit et ex illo quod non erat ante creavit

5

Cuncta deus, quam spem nobis affertis Olympi?

Multa quidem in nobis damnatis iure, quibus vos

Forsitan intacti vitam servatis honestam.

Attamen ambitio cruciat vos intus et extra

Quam nos dira magis; mens ambitiosa quietem

10

Nescit, et in saevos labi plaerunque furores

Effraenata solet. Quaecumque superbia tristem

Invidiam genuit, simul hanc genuisse videtur:

Est igitur germana quidem comes atque ministra

Invidiae ambitio, quae vos noctesque diesque

15

Vna, sacerdotes, stimulis male torquet amaris.

Nec mihi nunc illos mens est damnare feroces,

Quos et equi mulaeque nivis candore nitentes

Hispanae vexere altos in vestibus amplis

Ac longis, facieque simul vultuque tumentis:

20

Namque etiam stultus quales sunt iudicet istos.

Ast alios loquimur, brevior quos ralla brevesque

Involvunt tunichae, quorum nec linea vestis

Vlla cutem mollit, sed quaeque per aspera vitam

Pallenti ducunt macie, qui frigus et aestum

25

Aequo animo perferre valent, potuque cyboque

Contenti tenui vigilant castique piique.

Verum scire velim, qua vos pietate quibusve

Praeceptis fidei (quam vobis dicitis unis

Servari egregie tanquam servetur in olla)

30

Occupat ambitio? Vultis laudarier uni,

Vultis honorari, cupitis popularibus auris

In caelum ferri. Vobis ni cedere cunctos

Senseritis, stomacho penitus mox nausea surgit.

Vos humilis animos laudatis, missaque cervix

35

Subiectam despectat humum; sed vultis haberi

Ac dici digni totus quos mundus adoret.

In vobis igitur virtus non funditus haeret,

In quibus haec penitus radices fixerit amplas:

Haud patitur secum vitii concrescere quicquam

40

Nec simul esse potest. Quare qui dicier optat

Censerique bonus, vitio se liberet omni.

Ecquis enim nescit quantum ferat ipsa nefandi

Flagitii ambitio? Furit ambitiosus in iram,

Dum minus assequitur quod tanto ardore cupivit;

45

Hinc odit carpitque probos fraudesque malignas

Cogitat innectitque dolos, passimque vagatur.

Fingens multa malus laqueos et raetia tendit

Invidus, ac nunquam tranquilla mente quiescit

Donec agar quod alit diro sub pectore virus.

50

Eia, age, qui solus vis dici sanctus et unus

Integer, in populum dum das praecepta superni

Intemerata Dei, referens quaecumque reliquit

Discipulis servanda suis hominumque deumque

Ille pater Christus, dum damnas murmura linguae,

55

Cur tibi non vellis linguam radicitus omnem,

Ordinis eiusdem socio qui detrahis ultro?

Hic laudat sese vitae morumque sacerdos,

Qui sit inops linguae et gestu iniucundus inepto;

Rhetoricen summis extollit laudibus alter,

60

Quae valeat populos quo malit ducere verbis

Appositis; doctrina placet cui caetera desint;

Denique, quis alii careant atque affluit ipse,

Callidus haec vitio ingenti dat quisque sacerdos,

Ignarus populi quid de se corde volutent.

65

Num fortasse putas adeo nos mente carere,

O tu, qui Domini tradis praecepta docendo,

Vt fraudem nescire tuam morbumque latentem

Credideris? Magnus te certe detinet error.

Ambitione furis, vulgi fallacibus auris

70

Duceris, invidia penitus, miserande, laboras.

An dubitas, cum te delectat gloria mundi

Vana quidem et fucatus honos, fore protinus ut te

Deficiat caeleste bonum? Quin falleris, amens!

Nam neque te splendor sequitur quem vanior ambis.

75

Nos etenim dum te iactantem multa videmus

Carpentemque alios, tacito contemnimus omnes

Iudicio, stultumque simul pravumque vocamus.

Praeterea multum per vitae exempla nocetis

Vestra, sacerdotes. Quis enim cum viderit ista

80

Peste laborantis, quos convenit esse magistros

Vivendi nobisque duces cupientibus astra,

Non etiam ipse petat laudem? Non flagret honorem?

Obtrectet carpatque, procax, livore citatus?

Aut humilis igitur per morum exempla gerentes

85

Demissosque animos omnem contemnite fastum

Mundanasque auras, contenti mente Deoque,

Aut rallas tunichasque artas crassumque cucullum

Ponite, sumentes sagulum roseamve lacernam,

Atque ambite leves, cunctis maledicite coram,

90

Et quales alitis, talis ostendite mentes,

Nec simuletis eum vultu quem pectore nullum

Concipitis Christum, plebes inimica bonorum.

At vos, o cives, monitis attendite nostris:

Nulla sacerdotum capiant vos verba liquore

95

Fusa salutifero, siquid fucata veneni

Intus habent. Nec enim prosunt quae nectare mixtum

Virus alunt. Hominum nam perniciosius ullum

Esse genus nequeat, quam qui probitatis in umbra,

Dum vitium nutriunt, quod non sunt esse videntur:

100

Maius enim fallunt pietatis imagine fraeti.