Francesco Filelfo satyrae 4, 9

Hecatosticha nona

Nos utinam falsos habuisset opinio, Munde,

Qua fore protulimus magnis te cladibus olim

Vrbem affecturum, cum primum plebe redisses

Corrupta in patriam. Vix dudum praeterit annus;

5

Ipse vigil cunctos aditus rimatus in auro,

Denique fallaces animos tibi callidus aere

Concilias grandi. Tenebras en moenibus atro

Infundis reditu, tremefactis civibus aufers

Lucis opem. Recte noctu, quam convehis, urbem

10

Ingrederis. Forsanne (pudor!) quencunque puellus

Amisisse procax meministi detinet aegrum

Vllus adhuc? Lucisne pudet? Quae monstra furenti

Pectore concipiens, cunctis extrema minaris?

Tigris adest immane vorans, in caede bonorum

15

Tota natat, rabidi ludunt in sanguine rictus.

Heu, miseri cives, quae tam truculenta subegit

Vos fortuna, decus Romani nominis ingens?

Consiliis decuit tum primum fortibus uti

Dum licuit, caeco dum trusus carcere, morte

20

Nil minus horrebat, dum se per membra trahendum

Mille modis trepido volvebat pectore Mundus.

Nunc spes una fugae pariat quae certa salutem.

Plebs ignava sequi victorem docta, cadentis

Contemnit, complexa tuos, fortuna, favores.

25

Nulla fides vulgi. Pedibus confidite, cives;

Hinc fugite, atque animas saltem servate ruenti

Incolumis patriae; pariet nam denique tutum

Naufragiis deus aspirans in tempore portum.

Interea vigilis oculos ad moenia semper

30

Dirigite, et patrias aedes versate frequenti

Mente, patres; quidquid libuit victoris iniqui

Insano cordi, nimia quod fulminat ira,

Vt factum censete animis. Turbatio pectus

Sic minus offendat, citiusque parata profanum

35

Vltio pro meritis perget punire latronem.

Carpat iter sibi quisque suum, quo rebus agendis

Consuluisse queat securius; ibimus et nos

Hinc propere. Nec enim nostras fore duco quietas

Pieridas, sicas inter virusque dolosum.

40

Opportuna igitur praesentibus una procellis

Excipiat me Sena, sibi tantisper habendum

Dum mare tranquiilum reddat fortuna deusve,

Aut alio solvens fluctus cum turbine linquam.

O mihi iam sextum, dulcis Florentia, solem

45

Per varias habitata vices multoque labore,

Inter et invidiae gladios et mentis avarae

Fulmina quae celsos potuissent sternere montes,

Tam forti servata manu iam parce morari.

Da veniam, sine me tandem capitique reique

50

Prospexisse meae. Livor mihi raetia tendit

Improbus; armatur diris accinta colubris

Tristis avaricia, et virus minitatur et enses.

Vxor cara mihi, sunt dulcia pignora nati;

Horum nihili rationem duxero, demens

55

Censear. Obstrictus magno tibi munere, nunquam

Delabi te mente sinam; tu praemia nobis

Contuleras, alii virtutis nomine quanta

Nulli unquam licuit tanto sperare favore,

In primisque meum cunctis in rebus honorem

60

Fovisti, laudem miris successibus augens.

Ah, pereant quicunque pia privare parente

Me semper studuere odio livoris avari!

Humanas versuta quidem sursum atque dehorsum

Res fortuna rotat, fluctu violentior omni.

65

At deus omnipotens nostri ludibria fastus

Riserit, expectans quas det sub tempore poenas.

Nam te, cara parens, patrio stimulatus amore,

Ardebam, fugique nihil ratione nec astu

Quod mihi perpetuum te conservaret in usum.

70

Hinc ego, perpessus vel mille pericula, vitam

Vix tueor, facie quod monstrat fixa cicatrix.

Non animi desunt mihi, nec fiducia recti;

Sed vis iura premit, periit cum legibus aequum,

Imperat iniusto passim furor impius ense.

75

Tempestas patriis cunctos a sedibus uno

Ordine saeva bonos extrudit; in omnia praeceps

Bacchatur divina suis humanaque monstris

Mundus ovans. Hic nos infensus servat, inulti

Quod persaepe suas tulimus, quas intulit, iras.

80

Qui trucius nocuit semper, neque parcere novit,

Nec rursum nocuisse, odio inflamatus iniquo,

Cessat atrox, idem semper formidat et odit.

Siqua mihi dabitur laetis occasio rebus

Qua prodesse tuae possim, Florentia, sorti,

85

Cognosces nec abesse fidem nec ad omnia fortis

Atque alacris animos. Vtinam sit tanta fugatis

Illis cura tui, patriae reditusque cupido,

Quanto ego pervigili noctesque diesque labore,

Omne tuae pergam studium praestare saluti!

90

Ergo vale, caelo tellus gratissima, verum

Infestis lacerata lupis, quos caecus habendi

Ardor in omne vocat facinus rabiemque rapinae.

At tu, summe deum genitor, qui cuncta potenti

Imperio moderare tuo, vel pectora Mundo

95

Sana fero celeri collustrans lumine, praebe,

Atque probum iam redde virum patriaeque sibique,

Vel tonitru flamisque tuis et fulmine tactum

Horribili, tenebras adigens metuendus in imas

Cogito, mortales certo ut discrimine discant

100

Quam vitio praestat virtus iustique profanis.