Francesco Filelfo satyrae 4, 5

5. 5hecatosticha quinta

Assentare, Colax, et blande cuncta locutus

Semper adularis. Nam siquid fabor inepte

Forsitan, ut dubius temptem penetralia mentis,

Stulte, tuae, tanquam dictum sit protinus apte,

5

Arrides. Siquid laudavero, laudibus effers.

Rursus idem siquid turpi sub crimine ponam,

Id dignum censore refers. Contraria verbis

Quae sentis, infide, modo non dicere nostris

Non audes, potius sed, fallax, ore maligno

10

Affirmas. Gestum totius corporis, audax,

Componis, fingisque sonos, nec cernis ut omne

Detegit, infelix, pectus tibi vultus, in ore

Qui quodcunque latet, signis expromat apertis.

Magna quidem vis est naturae: moribus illam

15

Depravare malis nulli data tanta potestas,

Quin sese tandem laqueis vinclisque soluta

Efferat in faciem, ac ficti mendacia cordis

Quaeque latent penitus simulataque cuncta revelet.

Ridiculo ducis me, perfide, visus amicus,

20

Nec cessas simulata loqui; mihi raetia semper

Tendis ut in fraudem lapsus tibi dona protervi

Ingenii pendens, grandi fusoque cachinno

Delusus per te, toti sim fabula vulgo.

Non me, crede, latent quae multo structa labore

25

Occulis ingenio; sunt nobis lyncea quae nil

Lumina trans Alpes patiantur et Aemum.

Quinetiam siquando putes simulata loquentis,

Quo simulans nobis certo capiaris elencho,

Tunc mutas sermone vices contraria nostris

30

Dictis dicta ferens; quod si nos bile moveri

Credideris rursum vertens sermonis habaenas,

Obsequeris, fallax, etiam simulata profatus.

Me laudas coram; quod si te forsitan ullus

Vir roget absentem, mihi quem dubitaris amicum,

35

Omnia das vitio, nequam me dicis et unum

Quo de verba quidem non sint faciunda probatis.

Siquis me rursum verbis lacerarit iniquus,

Invadis coram petulanter et invehis, audax;

Mox sequeris properans abeuntem, pluribus orans

40

Mitis ut ignoscat, qui sis obnoxius aere

Migrandi auxilium tuleras quodcunque coactus,

Sin mihi quod debes velit is dissolvere, flamas

Illicet educes, quis meque meosque perurat,

Adiurasque palam nequid prorumpat in auras.

45

Assentator ait tibi si discrimine vitae

Certandum fuerit, se nullum morte periclum

Detrectarurum; quod si excandescere quemquam

Viderit, iratus metuens ne tendat ad arma,

Proripiens clam se, medios te linquat in enses

50

Et lateat saevum donec cessisse tumultum

Audierit, gladio qui post armatus et hasta

Ac multo sudore fluens, rubicundus anhaelans

Fit praesens tanquam spoliis honeratus Achilli.

Quo praesente tibi iurgia moverit uxor,

55

Is monet iratam munus non esse modestae

Coniugis egregium sic appellare maritum.

Quem postquam sensit templum petiisse forumve

Solam solus adit. Se primum purgat et ultro

Furta viri permulta refert, quae finxerit ipse,

60

Paulatimque animum mulieris temptat et illum

Damnat ut ingratum. Post iniicit esse puellam

Quae sibi rivali modo dixerit: "Omnia vobis

Dispare fortuna video cessisse: decoram

Ille habet uxorem, deformis contigit ipsi

65

Atque insulsa tibi; decies ubi fixeris hastam

Surgis adhuc longo repetens data vulnera ferro,

Ille autem postquam binos vix intulit ictus

Mox hastile cadit, quod vix in vulnere noram".

Haec et multa dolo memorans, advertere vultum

70

Intentis oculis non cessat, callidus, unquam;

Quique suis postquam sentit iam consona votis

Omnia, per Veneris componit foedera dextram,

Assiduisque hominem probris illudit amicum.

Idem si flores opibus, si fercula septem

75

Viderit in mensa quae multo fulgeat auro,

Quottidie celebrare fores et limina certat:

Mane salutatum vix dum fugientibus astris

Advenit, expectans primae ad frigentia portae

Vestibula ut, primum pateat cum ianua, servi

80

Illic se stantem videant referantque cubanti

Orati domino. Sed postquam serius exis,

Quam belle valeas iterumque iterumque rogando

Ingeminat, rugas quo vestis pendeat apte

Arte locat leviterque pilum (si forsitan ullus

85

Insideat) tollit, laudans cultumque togamque,

Egressumque domo comitatur, et omnia praestat

Obsequia ad nutum. Redeuntem passibus aequis

Deducit mensamque iubet cupasque parari;

Nullo opus hortatu est, discumbit protinus, ursas

90

Ieiunasque fame superans et more Lyciscas.

Sin infida tibi faciem fortuna serenam

Mutavit liquitque ratem nutare per aestum

Saeva procellosum, volucri fugit otior aura

Iste Colax, nulli scelerum feritate secundus,

95

Teque vel in primis ingrati criminis effrons

Accusat, dicitque malum, te multa benigno

Insimulat debere sibi, quae solvere postquam

Negligis, iniustus, veterem se pluris amorem

Ducere quam censum: nam ne se tristis egestas

100

Opprimat incautum, te nolle diutius uti.