Francesco Filelfo satyrae 4, 4

Hecatosticha quarta

Praedixisse aliis ventura pericula nosti

Quae nescis cavisse tibi. Risisse Thaleten

Fertur anus, quod, vim qui caeli nosset et astra,

Ante pedes quod erat positum nesciret ineptus.

5

Ast Atlantiades, insignis et arte paterna

Ingenioque suo, nunquam praesenserat olim

Qui foret horrisonis praeceps agitandus ab Euris;

Inclytus Alcides, cui cessit maximus Atlas

Atque Atlante satus, caelumque et sydera summis

10

Sustinuisse humeris memoratur, at artibus idem

Foemineis captus poenam dissolverat hosti.

Omnibus hisce minor, quo tandem lumine fraetus

Perspicis astriferos orbes summique recessus

Quem pater omnipotens sedem sibi fixit Olympi?

15

Nunquid aves aliquae forsan cecinere futura,

Quis aliis caveas tibi quod contemnis, Haruspex?

Num fortassis aquae te divinatio reddit

Aut terrae aut ignis quae sint ventura peritum?

Namque oculus dexter siquid tibi sive sinister

20

Nunciat ante diem, qualis Polyphemus amanti

Te, Galathea, sinu complexus, pulchra, fovebat,

Talis eris vates. Nunquid tibi visa per umbras

Noctis vera putes praenarratura latenti

Sive animi introrsum vi, quae videatque sciatque

25

Seu quaeque adveniens moneat quod nosse volenti

Expediat? Novi te nullo Elpenore duci

Nec busto, quoniam pietas vetat omne cadaver.

Nunquid, stulte, putes quae sint ventura patere

Posse tibi? Nescis soli constare superno

30

Illa deo? Vana quid ludis imagine mentes?

Desine iantandem caelestis quaerere curas

Atque datis laetare bonis. Lenire prementem

Spe sortem meliore para; quae caeca futuri

Spes iacet in tenebris, mentis splendore serenam

35

Redde bonae; quantum prudentia roboris in se

Continet, hoc uti tantum te posse putaris,

Nec sapias plus quam voluit natura deusque.

Vtere consilio: quae sunt humana vel usu

Quaere vel ingenio; noli caelestia menti

40

Subiecisse tuae sic, ut non saecius esse

Posse putes. Arcana nefas promittere caeli.

Nam nobis meminisse licet quodcunque priore

Praeteriit saeclo, praesentia sensibus ipsis

Atque animo pernosse licet; sed scire futura

45

Vis ea sola queat cui sunt praesentia quaeque.

Haec autem vobis, alios qui fallitis, esse

Non ignota reor; sed quaestus gratia cogit

Mentiri per mille dolos. Namque omnia monstra

Et portenta simul cum signis, saevaque vanis

50

Prodigia auguriis, et coniectatio fallax,

Hostia, et afflatus, et fictum carmen, et astra,

Ingenium quaecumque sagax invenerit astu,

Denique vaniloquas possit praedicere nugas.

Forsitan aerii, docuit quos longior aetas

55

Ingeniumque vafrum, venturi temporis ullam

Tradiderint, qua multa valent, tibi daemones artem?

Invidiae nescis quibus eae flagrantibus ardent

Bestiolae flamis? Quotiens cum mente volutant

Ignibus accensae fore quas liquere cadentes

60

Ipsi aliquando pias divino munere sedes

Coetibus ascripti caelestibus ascendamus?

At sua versutos se fallit opinio saepe,

Et siquid veri docuit callentior usus,

Illa cohors infida tamen livore profano

65

Mille per ambages qui consuluere fefellit.

Hoc tu, Croese, probas, quicunque oracula nosti;

Et qui Thessalicis cavit semotus ab armis

Appius, Euboica visurus fata sub ora.

Praeterea quis nam - si dicere vera licebit -

70

Hostibus invisis iratus profuit unquam?

Tu mihi fatiloquos, nebulo, mentire prophetas,

Qui quod longa dies et multus debuit usus

Tradere, nec ventos noris, nec fulgur, et imbrem

Praedixisse satis, segetis nec saemina laetae.

75

Si sapis, ergo, sile. Nobis accendere bilem

Desine: namque tumens stomacho mihi nausea surgit.

Nam, quem tam multo iactas, tibi nomine fastum

Debuerant humilem totiens mendacia cunctis

Cognita, dum lusi nummos tribuisse dolerent,

80

Reddere iantandem vique affecisse pudoris.

Non mihi pacatos populos omnemque futuram

Italiam, fallax, instanti sole canebas?

Ecce, vides: Mavors furit undique concutit urbes

Egregias, immane Tonans sua fulmina torquet.

85

Hinc fore dicebas ut musas omnis et artes

Pacis et ingenii, pauper cum divitis arca

Concordi studio coleret sub legibus iisdem.

Incrementa suis locuples quam maxima rebus

Attulit in foenus penitus coniectus avarum;

90

Pauper castra petit, victu tristique coactus

Sorte, miser, trucibus forsan moriturus in armis.

Non musis locus est, non artibus ullus honestis

Fertur honos; turpis late dominatur adulter

Flagitio quisquis valet improbus; omnibus ille

95

Est maior praestatque piis sceleratus et audax.

Nil igitur veri tua nobis dixit Erichtho.

Ergo sile, atque bibens, gaude vinosus Haruspex!

Nam vim melliflui, quam tu fore posse negabas

Forte tibi metuens bibulo, mea dolia musti

100

Ingentem servant, madidus cum stertis in astra.