Francesco Filelfo satyrae 4, 2

Hecatosticha secunda

O pueri, molles cultus et vestis amoena

Non decet ingenue ductos, fucumque comamque

Et picturatos Seron de vellere amictus

Vix cessisse licet teneris pro more puellis.

5

Quid calamistratos geritis tanta arte capillos?

Luxuries quae tanta pilos radicitus omnes

Excidit pingitque cutem? Componit ocellos

Alter et ad nutum petulans respondet amantis.

Huic flavas quid cura comas tam multa labore

10

Assiduo fecisse parat? Quibus ille venenis

Sic mollem flexisse cutem, quaecumque rigeret,

Edidicit? Quae dira mares in pellicis usum

Fors mutare queat? Multo se rarior ullus

Offerat Hippolytus vel Parthenopeus eous

15

Quam Phoenix Arabum quicunque renascitur igni.

Namque togam invenias quem servavisse virilem

Flagitii immunem, quae non stola reddita foetet

Foemineum sexum? Tibi qui stat pallor in ore?

Dic puer: insopnesne tibi tinxere colorem

20

Quas trahit libros volvendos lectio noctes?

Num croceam fortasse febris coquit arida bilem?

An violat supero quicquam tibi gutture corpus

Infernove subit, facies quo palleat omnis?

Nonne pudet muliebre pati per dedecus ingens

25

Flagitium? Quae tanta tuum, puer improbe, pectus

Pestis perniciesque tenet? Te, dire, voluptas

Quae nam tanta capit? Si nec meminisse decorum

Nec superos, vaesane, potes, saltemne mariscas

Quae te saepe solent saevo torquere dolore

30

Despicias? Forsanne gulae fomenta voracis

Dulcia delectant? Sus immundissima, podex

Nudatur patiturque nefas pro gutture esca?

Sunt qui Dardanium contendant Troilon isse

Turpis in amplexus Pellidae tristia nactum

35

Fata, gulae quoniam morem gessisset ineptus.

Desieris mox esse puer iam factus ephebus;

Sic etiam invenias aliquos aestatis amantes,

Esto; aetas properet spissa lanugine, quae iam

Autumnum subeat calcato sordida musto;

40

Huius item fortasse aliqui capiantur amore

Praebentes optata gulae. Verum hispida postquam

Mentum barba premet surgentque in corpore setae

Vndique, iam nullus paedico tecta frequentet,

Arebunt fauces, aberunt convivia; nummis

45

Sacculus impuris pretiosaque cingula, cultri,

Atque lacernatae gemmarum pondere vestes,

Donaque Persarum non dedignata tyrannos

Cessabunt tandem. Quid tum, quem tanta superbum

Luxuries mollemque tulit, facturus obibis?

50

Pieridum nec casta cohors, nec bella iuvabunt;

Consiliis nullis ulla nec laude valebis.

Quidnam igitur facies? Cupiet gula perdita vesci

Quis esset consueta cybis, cultusque decoros

Ferre voles, nequeat tibi quos meritoria ferre

55

Illa quidem laevi quae te cauponula Marte

Mollierat. Quaeres aliis fecisse quod ipse

In te passus eras: pathicos paedico requires.

Et deerunt nummi, pereas mala fata, necesse est:

Nam vel furta iuvent, vel tristis pabula sicae,

60

Et quidquid vel fraude paret vel crimine nummos.

Haec satis in pueros. Non inferiora puellae

Probra sibi didicere pati, quae cuncta referre

Ordine si pergam, calamo dextraque laborem.

Praetereo quis quaeque cutem lustrare venenis

65

Atque comam soleat, quanta se fraude tuetur.

Est operae pretium paucis didicisse maritum

Qui fore se statuit, quisquis sub amore iugandus

Colla puellari voluit servilia ferre;

Hinc sibi consilium sumens, nec fallere sese

70

Possit ut imprudens, nec non meliora probare.

Vix annum plaeraeque solent excedere nonum

Ad summum decimum, quid iam Venus improba possit

Intemptant digyto paulatim cautius uno.

Quo postquam struxere viam, iam calle duobus

75

Inde tribus latae patefacto mole ruinae,

Mox totum penitus pergunt immittere pugnum.

Mutuus hinc geminas iungit complexus, et acri

Exagitant clunes quantum potuere labore,

Post vitrei penes et longa cucurbita vulvam

80

Callosam frictu nimio fecere repostam.

Iam robur omnis abit, nervosi cura Priapi

Incessit: pueros primum nil tale peritos

Alliciunt monstrantque nefas solvuntque pudorem,

Nec curant seu sint famuii, seu sanguine iuncti;

85

Mox maiora volunt: quotquot domus ipsa paterna

Servat tota viros certant didicisse procaces,

Aethiopasque Seythasque vehunt discrimine nullo.

Quod si forte viris aedes caruere, nec extra

Accersisse licet, modo copia detur aselli

90

Aut muli, Veneris flagrantes quolibet ignes

Suppressisse libet submissis clunibus imbri.

Ite igitur, talis iuvenes ardete puellas,

Aut agite uxores. Nemo, me iudice, nubat

Per noctem: media primos sub luce pacisci

95

Concubitus et sole para, pygostolos ulla

Obveniat ne forte tibi, qua mentula tritam

Amittat laniata cutem, ne fraude vocatus

Menstruus intactam monstret cruor. Omnia cautus

Exquirens talem tibi denique rere futuram

100

Illi te qualem poteris praestare pudicum.