Francesco Filelfo satyrae 3, 7

Hecatosticha septima

Ite, triumphalis Capitolia ad alta superbi

Ducite festivo, cives, modulamine currus!

Iam paeana sacrum totam cantate per urbem

Frondentique comas lauro vincite nitentis!

5

Pax rediit tandem, magno discrimine parta,

Quae saeva intercepta manu Mavortis iniqui

Vix postliminium nostros factura sub annos

Dulce videretur. Proh, quanta incendia, quantas

Stragibus innumeris fusoque per arva cruore

10

Luctificas caedes! Raptas cum virgine matres,

Templa deum manibus passim violata profanis

Vidimus. Heu quantas tellus tulit Itala clades!

Pax rediit tandem! Divam celebrate faventes,

Sollemnis agitate choros, agite ordine pompas,

15

O cives, rigidos ensis galeasque comantes

Et clipeos hastasque sacris affigite templis,

Ac Iani munite fores. Mars impius omnis

Concidat, infelix pereat Bellona furorque.

Postquam prima Chaos sensit sua saemina certis

20

Vix divisa locis, prior inter numina caeli

Noctis amor genitor fulgens apparuit, unde

Hunc veteres divum vates dixere Phaneta;

Omnia perpetuo firmat concordia nexu,

Quidquid amor iungit saeclum perdurat in omne.

25

Pax aeterna parat; pacem si forte deum quis

Sustulerit, rursum chaos omnia membra reposcant.

Lngenuas artes, tranquillae pacis alumnas,

Iam colere incipite! Incipiunt iam vertice Qlympi

Astra novas mutare vices, dum bella quiescunt:

30

Herculeus Titana ferens in dorsa prementem

Surgere ab Eois Taurus vix coeperat undis

Marsque citis gradibus superans Chirona, rigentem

Te, Saturne, petit, quem nati furta latentem

Vrna tenet; miro ducuntur sydera motu.

35

At tu, magnanimo genitus de sanguine et ipse

Magnanimus, nostri decus et lux unica saecli,

Anguiger armipotens, belloque marique superbus,

Paci assuesce pius; Martis mansuesce feroces

Indomitosque animos; claras pacatior urbes

40

Iam regere aggrediens sagulum depone togamque

Suscipe, te populi servent in pace frequentes.

O te felicem, nimium nimiumque beatum,

Si sortem moderere tuam, si forte, Philippe

Magnanime heroum, sectari durius acer

45

Malueris nomen, quo bellum ardescis equosque

(Sive istud natura tibi praesaga futuri,

Seu casus dederit). Magnos tibi construis ignes

Et toti Ausoniae, totum prope flamiger orbem

Involvis tumidoque premis discrimina cursu,

50

Eventus dubios incertaque fata secutus.

Quod si rite ducem rationem amplecteris ipsam

Ingeniumque sequare tuum moremque benigni

Principis, Italiae populis orbique tibique

Otia et optatam cunctis peperisse quietem

55

Vsque resurgenti late laudabere cantu.

Quid maiora cupis? Quid te magis aemula dirae

Fax laudis fervorque vorax ignisque futuri

Nominis incendit? Satis est tua gloria cunctis

Nota, per undivagum volitas celeberrimus orbem;

60

Imperii traheris rutilo splendore micantis?

Maiorisne cupis vires urbisque superbas?

Ast haec ampla nimis, si te modo noveris ipsum,

Vnus habes toti vel formidabilis orbi:

Agmina clara tibi, pedes est tibi multus equesque

65

Immensumque virum robur validaeque phalanges;

Vrbibus iis princeps dominusque paterque vocaris,

Nulla quibus toto nitet altera clarior orbe.

Namque, ut de reliquis sileam quaecumque reguntur

Auspiciis ductuque tuo, cui cesserit ista

70

Vrbs Mediolanum, longe lateque per omnes

Illustris qua terra mari circundatur oras?

Quid Ligurum memorem vires Genuamque potentem

Imperio aequoreo, quae te super aethera tollit?

Quid maiora petis? Tandem per amoena quiesce

75

Otia. Tranquillae si te componere vitae

Instituas vatesque sacros dulcique virentis

Foveris eloquio quos felix aedidit aetas

Nostra viros, omni memorandus laudibus aevo

Immortalis eris. Quod si faeralia bella

80

Vsque premas pacemque neges, discrimina fato

Saeva subis dubio. Indomitam ferus Annibal urbem

Obsedisse ausus, mutata sorte, fuganti

Scipiadae sua terga dedit viditque suorum

Funereas clades, urbemque patresque verendos

85

Romulidum dare colla iugo. Tua munera, Pallas,

Cecropidae, victo modo Persidos aequore fastu,

Successus dum ferre novos sortemque secundam

Contemnunt temptantque sua spoliare Corinthum

Corcyra, patrias perdunt cum civibus arces.

90

Pax rediit tandem! Paci, Florentia, lauros

Pone sacras. Pacem firmo si robore serves

Astraeamque colas, qua nullum numen Olympo

Splendidius surgit, si tecum vivere pergas

Et livore carens, animis quem dira ministrat

95

Ambitio atque odio nimius, quod gignit habendi

Ardor, apud cunctas merito celebrabere gentes

Fortunata quidem, terris iucunda polisque.

Sin secus ipsa velis tibi prospexisse, tumultus

Civilis patiere rursusque Philippum

100

Horribilem experiere. Deum sic astra minantur.

 

HECATOSTICA OCTAVA------

Rex Alphonse, decus regum nostraeque verendus

Tempestatis honos, te saecula nulla tacebunt.

Sola quidem virtus illustri laude triumphat,

105

Felicesque facit sibi quos devinxit alumnos.

At virtute alium quem saecula prisca tulerunt

Quem tibi praeponam? Quis te vel pace vel armis

Clarior? Ingenio nullis mortalibus acri

Inferior, cunctos superas in rebus agendis

110

Et studio et cura; bonitatis nullius expers,

Hinc tibi coniungis quosqunque feracior ulla

Erudiit doctrina viros reddisque beatos

Affatuque tuo dulcis moderamine vitae.

Hac tu laude quidem solus splendescis in omnes

115

Regia quos mundo faciunt fastigia miros,

Quod legis ipse aliquid semper, monimenta priorum

Nosse quod et libros doctaeque volumina linguae

Assidue curas, loquerisque audisque probata.

Desinat et Gaius iam nos obtundere Caesar,

120

Et Macedum toti rex admirabilis orbi;

Scipio doctiloquus sileat sileatque beatus

Augustus, quos fama canit celebratque disertos

Ac doctos: Alphonsus enim rex Optimus omnes

Laudibus his superat quos omni protulit aetas.

125

Atque facis rex ipse quidem prudenter, et ut te

Rite decet; nam quae fuerit laus maxima regis,

Ni reliquos illis opibus praestare laborat

Quas vis nulla queat nolenti, nulla potestas,

Non aetas auferre vorax? Perit omne quod usquam est

130

Orbe sub undivago, sed mens manet omne per aevum.

Ipsa animi virtus humanis omnibus una

Externisque bonis longe praecellere novit;

Praeterea ingenio comitem qui adiunxerit alto

Doctrinam ingentem, possit sapientius ore

135

Mellifluo dixisse palam quaecumque fuerunt,

Quae sunt, quaeque dabunt venturi tempora saecli,

Atque sibi rebusque suis patriaeque saluti

Prospiciat melius. Quid enim grave carmen Vlyssis,

Iliadosve potens, Aeneisve inclyta liquit

140

Rebus in humanis, quod non tetigisset ad unguem?

Si legisse vacat Cicero quae scripserit, aut quae

Magnus Aristoteles et divi musa Platonis,

Nil te praetereat quod sit tibi scire necesse.

Multa Solonque Draconque docet iustusque Lycurgus,

145

Res gestas quicunque suo studuere labore

Complecti, magno decorique usuque fuere

Regibus et populis. Nam qui maiora secuti,

Temnentes humana, poli potuere recessus

Aeternumque Iovem calamo scriptisque referre,

150

Perpetuis homines tenebris et nocte levarunt.

Sic, Alphonse, tibi sunt omnia cognita; iusque

Et fas quodque tenes, quod legis munus et aequi

Quaeque sit officii vis nosti protinus omnis.

Haec te mirandum faciunt cunctisque verendum,

155

Felicemque probant. Nec enim te vestis amoena,

Sed regni decorat sceptrum; non gemma nec aurum

Te tollit, solus virtutis cultus honosque

Te redimit, gaudesque illis praesentibus uti

Quorum dicta probes, quorum comitatus et usus

160

Sit gravis et dulcis, nec quicquam portet inane.

Haec doctrina facit, suavis facundia linguae

Has moderatur opes. Solus tu e regibus unus

Principibusque nites, qui pulchre doctus et almo

Praeditus eloquio, doctos simul atque disertos

165

Accersis, meritisque tuis morumque benigno

Hospitio reddis cunctis in rebus amicos

Affectosque tibi. Non te qui scurra dolosis

Artibus alludit, non assentator iniquus

Te sibi conciliat, tua non patet auris inepto,

170

Talibus occurris qualem te moribus esse

Noveris et vita. Tenebras lux respuit omnes,

Nec patitur secum vitium coalescere virtus,

Stulticiam semper ratio aspernatur: eodem

Nunquam stare loco pariter contraria possint.

175

O utinam tales reliqui, quoscunque vereri

Cogimur, aetatis praestare per omnia vellent

Se decreta suae! Verum secus omnia plures

Nunc faciunt, ducuntque bonis in rebus habendum

Esse nihil prorsus nisi quod vel commoda prae se

180

Aut iucunda ferat; ventri sopnoque malaeque

Addicti Veneri facinusque per omne ruentes

Hinc rapiunt spoliantque truces, hominesque deosque

Vna lege premunt, probro nec parcitur ulli.

Hinc genus humanum solio dum spectat ab alto

185

Ipse deum genitor rerumque aeterna potestas

Iudicat, et nulla turbatus bile furores

Comprimit humanos vario discrimine poenae;

Hinc caedes et bella fremunt, pestisque famesque

Ingruit, interitus non una sorte minatur.

190

Gratulor ergo tibi, rex invictissime, tanta

Qui bonitate vigens sis culpa liber ab omni,

Sisque tui similis solidae virtutis imago,

Nocte dieque deum tranquilla mente volutans,

Quique inter reges doctrinae laudibus unus

195

Eloquiique mices, non saecius astra flagranti

Lampade quam radians superat fulgentia Phoebus.

Diligis et doctos et diligis ore disertos;

At laudes, Alphonse, tuas docti atque diserti

Vocibus et innumeris celebrantes tempus in omne

200

Venturis populis a Gadibus usque sub Eurum

Ostendent, nomenque tuum super aethera tollent.