Francesco Filelfo satyrae 3, 4

Hecatosticha quarta

Relligio quae vera deo debetur et illis

Qui se cunque dei similis voluere per omnes

Vitalis auras, in multis vana videtur

Facta superstitio. Quae nobis cura superni

5

Numinis aut cultus? Qui nos malus obtinet error?

Nec solum assiduis precibus nimioque litato

Sanguine caelicolas obtundimus usque petentes

Multa superstitibus praestent ut saecula natis

Ac reliquis quorum dat nobis longa peremnem

10

Vita voluptatem, quin et qui luce carentes

Aeternas meruere pati sub Tartara poenas,

Iisce superstitibus tamquam caelique colonis

Insuper et vivis divos prestamus honores.

Hinc perit Elpenor, Misenus et omne cadaver

15

Supplicium patitur, cunctis in dira vocatis

Sacra satellitibus caeli quos astra fugarunt.

Ille igni ventura videt, tu nubibus, alter

Perspicua divinat aqua, pecudisque reclusa

Viscera vaniloquos agitant in carmina vates;

20

Tellus multa canit, sed sopnia plura; sinister

Est oculus testis fore quod praedicimus; ecce,

Dexter agit motum: veniet tibi protinus hospes.

Suspicito quo flectat iter Phoebeius ales,

Qui sit gestus avis, quae vox, ubi garrula cornix

25

Insideat. Num bubo gemit? Lupus intrat in urbem?

Atros disce dies, supera pede limina dextro!

Quinetiam magna vi carminis astra movemus,

Sistimus et fluvios, dulcis agitamus amores,

Pellimus insidias terrisque recludimus aurum.

30

Ne te pestis atrox, ne torrida febris inurat,

Vrina sub fronte crucem tibi ducito trinam

Virginis inuocuae, mox ter spue terque iacentem

Terram tange genu, ter surgito rectus et ora.

Si tibi torminibus vacuos vis reddere natos,

35

Hos ralla vestire para crassoque cucullo;

Ne tibi sit coniunx quam ducis adultera, tinge

Iuguina melle domans et clunes sparge falerno;

Magna suum si vis tibi fiat copia, pinguem

Perge suem latis suibus donare Viennae.

40

Sed quid opus multis? Vix est qui curet honestum,

Cui Deus ante oculos patent, cui Christus in ore

Idem et mente sonet. Simulant sermone pudico

Quod secum ridere solent; vaenalia passim

Sacra patent, nihil est pretio sine dulce nec aequum.

45

Quur igitur quisquam miretur homuncio tantas

Si patimur clades facinus quos omne gubernat?

Num Christum colimus, qui Christi nomen et omnem

Exosi vitam probrumque per omne voluti

Nil magis horremus quam, quod sibi Christus amavit,

50

Nomen egestatis? Quin omne decusque bonumque

Quod sibi proponit qui relligiosus haberi

Nunc velit et sanctus, fulvo splendescit in auro.

Mula sacerdotem vehit hunc, quam misit Iberus,

Candidior gypso, molli velocior aura;

55

Hunc sonipes cursu cui cedere Cillarus ipse

Non dedignetur; Timarchus sustinet illum,

Hunc Lais. Proh, summe deum pater atque hominum rex,

Quae te tanta tenet nostri patientia saecli?

Hosce sacerdotes pateris, quos guttur et inguen

60

Famosos reddit, quos vique minisque vereri

Cogimur? Hosce videns pateris? Nec fulmina torques?

At vos qui vera sub relligione manentes,

Quidquid terra colit contemnitis oraque semper

Tollitis in caelum meditantes dulcia vitae

65

Praemia venturae, tanquam sors foeda iacetis.

Sed ne deliri vos turbet opinio vulgi;

Vulgus enim semper male iudicat, omnia vertens

Peiorem in partem. Recta ratione vacantes

Nunquam sana tenet sententia. Talia fari

70

Quisque solet quali sit mentis praeditus usu;

Qui bene se novit, bene de se iudicat ipse;

Nec se fallit homo qui nullam ponit in imis

Spem rebus ductuque dei gerit omnia sollers.

Tu Pater omnipotens caeli terraeque creator,

75

Quem colimus, quicunque tuo quo sanguine culpam

Elueres nostram, mortali carne petisti

Humanos populos simul idem virque deusque,

Cuique superstitio vitam damnata per omnen

Displicuit, qui rex summus summusque sacerdos

80

Sub tenui cultu, fastus exosus et omnis

Aspernatus opes, docuisti moribus ipsis

Relligio quae vera esset, qua lege colendus

Placandusve fores. Deus optime maxime, ritum

Omnem tolle malum, mortali consule damno!

85

Nostra nimis stulta est prudentia; fallimur ultro

Optamusque mori Phlegetontis ad ima ruentes;

Nil sapimus sani. De nobis ille triumphat,

En, tuus hostis atrox, cuius versutia mentes

Millibus humanas depravat cauta venenis:

90

Nos etenim falsae pietatis imagine fallit,

Impius ad ritus redigens humana profanos

Pectora seductor, caecorum culpa parentum

Si potuit nostrae moriturum iungere carni.

Quae te poena manet si, te doctore, scientes

95

Cernentesque oculis quid sit rectumque bonumque,

Sponte nefas colimus? Quare, ne forte secundum

Supplicio maiore petas horrentia Ditis

Tartara, faerales ritus moresque nefandos

Tolle sacerdotum, quorum genus omne malorum

100

Multa superstitio miseris mortalibus addit.