18. Petrus Odus Montopolitanus Sulmonem videns
Ovidiadem cecinit
Natalis salve tellus Nasonis Ovidi,
Patria divini, Sulmo beate, viri!
Salvete o, tantos quae spiravistis in ortus,
Sidera, tam sanctum quae peperistis opus!
5
Salvete o, primis quas hausit hiatibus, aurae;
Salvete o, vates quas sacer hausit, aquae,
Planitiesque iacens surgentesque undique montes,
Salvete o vati cuncta benigna pio!
Testantur Musae vobis debere Latinae
10
Ingenium quo non acrius Ascra tulit.
Namque genus divum praeceptaque ruris arandi
Qui decet ipsa suum protulit Ascra senem;
Aemulus atque illi sic fertur Naso poetae,
Vt Maro Smyrneo dicitur esse seni.
15
Mirer Pieriis vicinam montibus Ascram
Ex Helicone omnes elicuisse deos;
Haec etiam iuveni Musas, haec sistere Phoebum
Palladaque Atteis arcibus una potest.
Erga ego nec Smyrnam Graio tam mirer Homero
20
Ingenii et tantas quod dedit artis opes,
Ingenium atque artes nostri quam mirer Ovidi,
Sulmo potest aspris quem genuisse plagis.
Illum Asiae tellus et coelo mitis et arvo
Smyrna dedit terris, cognita Smyrna mari;
25
Et dedit, Eoo rebus florente virisque,
Vena quibus vati concaluisse potest;
At quid Sulmo suo potuit praestare poetae?
Iugera nec pinguis quid nisi pauca soli,
Quosque ferunt lapidum demissos aethere nimbos,
30
Vnde magis duri pars sterilescat agri?
At quid Sulmo suo potuit praestare poetae?
Quid potuit nisi quas haurit Apernus aquas,
Amnis apro similis, montana per aspera rumpens,
Vnde nova Aprutii nomina ducta putem!
35
Vnde est valva olim regio Peligna, viator
Qua vix cum trucibus ostia transit aquis.
Esto, animos dederit tum magnae gloria Romae:
Ingenii certe munera Sulmo dedit.
Sulmo Appenninos urbs est intersita montes,
40
Quam non contemnat Mantua molle solum,
Mantua, tam magnum potuit quae ferre Maronem,
Quo nullum maius Graecia numen habet.
Quid mirer, tantum peperit si Mantua vatem,
A vate Oggigia quae sibi nomen habet;
45
Mantua tam liquida vatem si voce sonantem
Extulit? Est cycni ipsa propinqua Padi.
Extulit et tantum si terris Mantua lumen,
Coelo delapsum ceperat ipsa prius;
Illa suos Phoebo, quos cepit, reddidit axes;
50
Ex illis primum finibus ortus holor,
In quibus attoniti cantu videre volucrem
Agricolae, cunctas quae superaret aves.
Sulmoni at solemus quid Phryx dedit exul ab Ida,
Qui fertur nomen, Sulmo, dedisse tibi.
55
Intulit Idaeos cultus, qua dira sinebant
Excidia inque Italis aspera bella plagis.
Troianos armis celebrat cultuque vetustas
Vrbano, at linguae munere fama silet.
Et tamen hinc nitidis in coelum se tulit alis,
60
Carminibus mulcens astra secundus holor.
Hic est exiguas rivorum natus ad undas,
Ille apud aequorei magna fluenta Padi;
Ille, ferax qua se Benaco Mintius effert,
A dite assiduas qui patre ducit opes;
65
Hic, qua non magno Sulmonem murmure mulcent
Montibus expressae vix bene semper aquae.
Ergo quis hinc missum non ammiretur holorem,
Quem stupuit Latio quisquis in orbe fuit,
Et quem laudavit, coluit quem docta vetustas,
70
Posteritas coluit, posteritasque colet?
Nam, quos ille dedit per nubila vectus et auras,
In ventos liquidi non abiere soni.
Venit et humanas ea vox desedit in aures,
Certarunt oculis ingeminare manus.
75
Desinet ante viri congressus foemina velle,
Iactabit nullas ante Cupido faces,
Quam pia Penelopes non extet epistola, lentos
Questa viri redditus, carmine questa moras,
Quam reliquae in Latio non sint Heroides omni
80
Versibus in iuvenes pectora nota suos!
Et tres tunc libri, titulus quos signat Amorum,
Occiderint, nullo cum Venus igne cadet;
Tunc quoque tres libri, quibus Ars sinuatur amandi,
Nullus erunt quando nullus amator erit;
85
Cumque opus occiderit, factas quod dedocet artes,
Nequitiis poterit nemo dolere suis;
Et tunc mutatae ter quinque volumina formae,
Non stabit priscae nobilitatis opus,
Aut cum non stabit collapsi machina mundi,
90
Aut stabit formas non meditata novas.
Annus et incipiet prius in se nolle reverti,
Nec sex et totidem mensibus ibit iter,
Quam sex Fastorum divina volumina libri
Aut pereant, aut non sex periisse gravet.
95
Quam gravat, heu, Musas talis iactura Latinas,
Quamque gravant menses talia damna suos!
Scilicet his, Phoebe medium ceu luminis aufert,
Dimidiumque orbem lumine Phoebus obit,
Altera pars clara est, pars altera temporis atra,
100
Et natura suas attulit ipsa vices,
Sic lucem vatis medio sors abstulit anno
Dimidioque nitet, dimidioque nigret.
Festa est in vivi pars altera carmine vatis,
Luget et in vatis altera morte silet;
105
Nec silet, at magnis pars utraque questibus auras
Implet, et immites arguit esse deos:
"Heu ubi" clamat, "ubi est tragicis Medea cothurnis,
Illa Draconinis ausa volare iubis?
Quae genus humanum superasse immanibus ausis
110
Fertur, et in tragicis pectora docta sonis".
Nec modo rumpit in hos anni pars utraque questus,
Vatis at ipsa malis se novat usque novis,
Sive Thomitanas quod mictitur exul in oras,
Sive quod ille pius dicitur esse nocens.
115
Integer et simplex, ut causam cognitor, ille
Vidit et iniussu constitit ipse suo,
Vnde, id scire nefas, ignescunt Caesaris irae,
Fulminis ut subito cognitor igne ruit.
Dive parens legum, fuerant si numina legum
120
Laesa, iuvat causam quid posuisse novam?
Scilicet is docuit iuvenes docuitque puellas
Ludere amore pari, ludere in arte pari;
Inque Dionaea fuerat rudis urbe iuventus,
Nec fuerat curis ingeniosa suis,
125
Et genus Aeneae fratrem non norat amorem,
Nec norat patruum turba Latina suum!
Scilicet et, cuius laudaras carminis artes,
Exilii titulum, Caesar, habere velis.
Sed forte id magni voluerunt numina coeli
130
Missus ad Euxinas esset ut ille nives.
Cuius ut Euxina pectus nive purius esset,
Purius ingenium candidiorque manus,
Tota ut posteritas fortunae exemplar haberet,
Sciret ut inde gravis pondera ferre iugis,
135
Sciret et ut mites in eadem forte querelas
Exemplo multis hoc variare modis,
Totque modis sciret, quot Tristibus ille libellis
Quinque, quot a Ponto qui sibi nomen habent;
Qui prius intereant, quam fortuna esse maligna
140
Et non aequa bonis desinat ire viris;
Et prius Euxinus pontum super illuet omnem,
Iunctus et Hyrcanis esse feretur aquis.
Nec satis hi fuerant fortunae et principis ictus
Ni livor dentes adderet ipse nigros.
145
Addidit ille quidem miserumque lacessere vatem
Et potuit sacro velle nocere viro.
Sed non id facinus tulit ille impune malignum,
Et sensit vatis quae foret ira pii,
Quod foret ingenium, laesi quae lingua poetae,
150
Quo velut ense foret, quo velut igne foret,
Bathiademque sequens ipsum hoc testatur in Ibim,
Quem vocat exigui corporis ille liber;
Viribus ille gigas liber est, qui corpore Tideus;
Tideus est animo, sed magis ille manu,
155
Quem prius ipse ingens non ammirabitur orbis
Barbarus et Graius sive Latinus erit.
Herculis huic similis qui non mirabitur acta,
Qui toto saevas stravit in orbe feras?
Cuius hic historias ex omnibus advocat oris,
160
Omnibus a saeclis tristia fata vocat,
Inque suum mictit geminatis viribus Ibim,
Obruit et vultus, Livor inique, tuos;
Obruit et Stygias latrantem mictit ad undas,
Vtque pius nomen non dedit ille tuum,
165
Vivere nec tali meruere in luce poetae
Tartareis tenebris nomina digna mori.
Singula quid memorem nostri monumenta poetae,
Gratuler ut vel ei vel tibi, Sulmo parens?
Sulmo parens tanto tantumque illustris alumno
170
Est quantum Musis patria nulla suis.
Non tantum Clario patria est sua clara poeta,
Versibus in Lyden qui calet usque suam,
Nec suo tam Coo patria est celebrata Philete,
Cui canitur totis Bathis amata libris;
175
Nec tantum est Vmbri sua patria clara Properti,
Carmine cui Musas Cynthia sola dedit,
Ipsa suo nec tam floret Verona Catullo
Nativi quamvis nomina Veris habet,
Nec sua tam Gallo est, nec tam sua clara Tybullo
180
Delia seu carmen sive Lychoris erat,
Quam florens clarusque tuo tu, Sulmo, poeta es
Cui patria Aonidas exiliumque dedit.
Illustranda fuit, sive illi obscura vetustas,
Sive Corynna fuit, sive Thomita fuit,
185
Nec possunt aliis alii ut gaudere poetis,
Sic tu vate tuo, Sulmo beate, potes.
Smyrna sibi magnum sed non sine lite poetam
Vendicat: est Colophon, est Chios, estque Rhodos;
Mantua Virgilium non ut sibi vendicat, Andes
190
Quem dedit exiguo cognita villa solo;
Ennius Herculeo non ut cessisse Tarento
Dicitur, at Rudiae quae genuere petunt;
Non ut turba suum fecit Venusina poetam
Cui natale solum Stella propinqua fuit;
195
Quin nec ut Arpinum Ciceronis vendicat ortus
Insula, Fibreno quae strepit amne, negat.
Sulmo, tuus Naso est, nec res certamine nutat!
Quae sibi adoptarat, Roma noverca fuit.
Ipse, ut erat, se, Sulmo, tuum vult semper alumnum;
200
Roma benigna vocat, Roma maligna fugat;
Illa suo arbitrio grato gavisa poeta est,
Iudice gavisa est arbitrio illa suo.
Reppulit ah, postquam stomacho regina superbo,
Sulmo, tuum saltem redderet ille tibi!
205
Noluit, at gelidam moriturum misit ad Arcton
Inter Sarmathicas Cimrneriasque nives,
Vt quotiens Italas se verteret exul ad oras,
Forsitan, heu, patriae ductus amore suae,
Asperet ora Ister, glacies Meotica tergum,
210
Euxino tremat hoc, hoc Aquilone latus,
Semper et a laeva pontus vel mugiat aure,
Frigore concretis vel latus urat aquis;
A dextra aut Boreas, aut Chorus murmuret aure:
Semper Rhipheas mictat uterque nives,
215
Semper et obsessas nunc miles Sarmata portas,
Nuncque Getes rapido moenia pulset equo,
Parva relegatum quae vix defendere vatem
A Scitica possent moenia barbarie.
Quem super assidue vel nix, vel grando, vel imber,
220
Imber et ex telis missus ab hoste ruat.
Quid facis, ah, stomacho nimium, regina, superbo,
Posse mori vatem credis, inepta, sacrum?
Optima pars sacri non est sublata poetae,
Spiritus et Musae gloria magna piae;
225
Exulat, ah, corpus patriaque est urbe remotum
Scilicet, at maior suscipis ossa parens,
Ossa parens tellus gremio complectitur uno
Omnia, non alio tu potes esse loco.
Tu, Roma, astrigerum quae quondam vertice Olympum
230
Tangere visa tibi es, dic, ubi fessa iaces?
Nempe parens te magna tegit, nec vel vetus extet
Gloria, ni faveant nil quibus ipsa faves,
Et nisi quem Cydnus fovet et quem misit Orontes,
Hospitibus Tybris et quibus altus erit,
235
Et quibus hospitibus tu debes, Roma, quod extas.
Ii duo te verum perdocuere deum
Et docuere pios in coelum mictere alumnos,
Quos tu morte reos exiliove facis!
Morte tuos damnans das coelo ingrata magistros,
240
Et merita es, nihil te promeruisse sciens.
Gratia Nasonem tibi sit quod morte poetam
Non damnas cultro sanguinolenta truci;
Caesa nec Antoni, Tulli nec ora diserti
Es passa in rostris fixa videre tuis,
245
Philtra nec insani passa es virosa Lucreti
Qualia vel Galli tristia fata dari;
Sed vatem exilio melior, non sanguine peior.
Dura tamen damnas quem sine fine vocas;
Saepe vocas, et adest ingratae prodigus urbi,
250
Auget et urbanas et iuvat exul opes.
Scilicet hi prima tibi sunt ab origine mores,
Talia pro meritis reddere dona soles:
Hosque necas, aliosque fugas, aliosque relegas,
Sponte sua hos vultu cogis abire tuo
255
Romulus in medio fertur cecidisse senatu,
Et lacerum capreae stagna paludis habent,
Romulus ille suae primus pater urbis et auctor
Vrbis ab ingratae viribus ipse iacet.
Alter et ille parens post tot benefacta Camillus
260
Est exul patria iussus abire sua.
At cui victa suum concesserat Africa nomen
Sponta sua cur nec redderet ossa tibi?
O utinam numquam tibi sese redderet alter
Cui dederat titulos Africa victa novos!
265
Spiritus, heu, Lybico qui non est raptus ab hoste,
Raptus Romana foret ille manu.
Rectius ingrata qui mutat Pergamon ultro
Nasica, et Siculas Lentulus urbe moras;
Sponte sua ingratas fugiunt pia pectora sedes,
270
Sponte sua ingratos inclita corda Lares.
At non sponte tua cessisti ex urbe, tyrannum
Qui melius ferro conficis, Ala, pio.
Quid qui non ferro quicquam fecere poetae?
Et meruere tamen, sunt procul urbe tamen.
275
Nevius is totiens cui plenis Roma theatris
Plausit et ad Pharias Iunius actus aquas.
Ast haec †quod† meritis stet gratia Martis in urbe,
Aque lupa auspicium vulturibusque docet,
Hae pecus innocuum meritosque ad aratra iuvencos
280
Et bello meritos dentibus angit equos;
Ii postquam longo sensere cadavera tractu,
Vnguibus et rostris incubuere feris.
Gratulor ergo tuo tam dura in sorte poetae,
Sulmo parens, famae gratulor inde tuae
285
Quod nec flevisti confectum caede poetam
Quodque odia exilii tu, pie, nulla subis.
Non ut Hibera suos deflevit Corduba vates
Quos rapuit tristi Roma cruenta manu,
Nec tu, Sulmo, tuo ceu Lesbos pressa tyrannis
290
Patria vate cares, ut caret illa suo;
Vtque Solon patrias quondam vitavit Athenas,
Sulmo, fugit sedes non ita Naso tuas;
Non ingrata suo ceu fertur Spartha Lycurgo,
Sic es Nasoni tu quoque, Sulmo, tuo,
295
Sed potius meriti certas in honore poetae
Pythagorae gratum vincere amore Samon.
Pythagorae ex patriis sacram facit aedibus aedem
Grata, Samos, vati ceu facis ipsa tuo;
Hoc tua sors melior quod te non sponte poeta
300
Fugit ut ille suam tempora longa Samon;
Hoc tua sors melior quod adhuc monumenta supersunt,
Quae media in divae Virginis aede colis;
Hoc tua sors melior vel quod tot scripta supersunt
Et tecum Latius quae colat orbis habet,
305
Vel tuus Arctoum quod cum semotus ad Istrum
Tam procul ille olim candidus esset holor,
Non secus ad tepidam quam qui sua facta Caystrum
Dum mulcet, totas vocibus implet aquas.
Nec solum huc cycni pervenit fama sonori,
310
Mulceret Geticas dum pius ille plagas,
Densa sed argutis volitarunt carmina pennis;
Mulcebat patrias tam procul exul aquas,
Mulcebat Latium, sed frustra, heu, carmine Tybrim:
Obdiderat duras auribus ille manus.
315
Strymona non fertur lenisse Oeagrius Orpheus
Mollius aut undas, moeste, vel, Hebre, tuas;
Non Pangaea sono, Rhodopen non dulcius umquam
Mulsit barbaricas quam tuus ille plagas!
Ille peregrina meditatus carmina lingua,
320
Vibravit Getico Caesaris acta sono,
Et prius infensos semper semperque malignos
Ingenio mites fecit et arte Getas.
Qui circum attoniti vatem stupuere sonantem,
Faverunt cycno, Sulmo beate, tuo;
325
Favit et Euxinus, Tanais, Meotis et Ister,
Nix quoque Rhipheis favit ab usque iugis.
Saeva procellosum non numquam murmura Pontum,
Non numquam Boream composuisse ferunt,
Quodque solum Absyrtus, quae saxa cruore Prometheus
330
Sparserat ad cantus ingemuere pios;
Motaque Bistonii praesepia cruda tyranni,
Hospitibus diros qui saturaret equos,
Et nimis hospitibus crudelia regna Thoantis
Araque vicinae sanguinolenta deae.
335
Nil Capitolini mota est Iovis ara, nec ipsi
Ah, Iovis in terris qui tenuere vices;
Iuppiter inque suo potuit durescere colle
Scilicet et nomen non meminisse suum,
Inque Palatino Phoebus durescere colle
340
Scilicet et vatis non memor esse sui,
Sed Iovis et Phoebi, sed numinis omnis imago,
Vnus et in terris omnia Caesar erat;
Isque sacro vati duras obstruxerat aures,
Facta est cum molli ferrea Roma Tybri,
345
Quae potuit Scythicis magis obdurescere saxis
Et feritate feram vincere barbariem;
At te, Sulmo, pii fama est ad carmina vatis
In gemitum montes composuisse tuos,
Vicino inprimis illum, qui vertice nubes
350
Sustinet et canas terga per alba nives,
Maiellam dixit quem Maia Athlantias a se,
Ni, maior reliquis sit quia, nomen habet.
Iste suo tantum prius exultarat alumno,
Tanta in vate suo gloria montis erat,
355
Laeta suo quantum Cyllene fertur alumno,
Qui dederat primae fila canora lyrae,
Parnasusque suo quam fertur Apolline laetus,
Nasone, heu, fuerat tam prius iste suo.
Quo simul et Phoebo calcatus ab hospite quondam
360
Munera magna tulit, munera magna tenet:
Fonte lacus vivo nitet alti <in> vertice montis;
Castalyas limphas, Pegaseasve putes;
Ipse pecus nutrit, vel cum sine gramine mons est,
Foelicem lingua si mihi verrat humum;
365
Hic sale non opus est pecori, pecorisve magistro
Vt solito fluvidas tempore purget oves;
Haec deus herbarum grato pia munera monti
Cum Nasone hospes pluraque Apollo dedit.
Resque fidem superat; non floris gramen odori
370
Dicimus aut thymbras et thyma, Phoebe, tuas;
Dicimus at magicas, unde et mons creditur, herbas
Posse pati nomen esse Magella sibi;
Thessalus ut perhibent centauro Pelion olim
Chironi quales Aeacidaeque dabat,
375
Vulnera quis spatio coeant quam maxima parvo,
Et bene sit fortis qui male nuper erat
Et quibus exiliat tactum de vulnere ferrum;
Tanta suo monti munera Apollo dedit.
Cui neque crediderim Xanthi mage grata fuisse
380
Flumina quam fluvios, Sulmo beate, tuos;
Illic auratos fertur lavisse capillos
Et movisse suae saxa canore lyrae;
Pactus ab ingrato sed non sua munera rege
Cepit, et hostis abit qui pius hospes erat.
385
Illas sponte sua Phrygias inviserat undas,
Has Phrygias vatis visit amore sui.
Et Cassandra illic, Naso hic afflatus ab illo est,
Arvaque purpureis omnia picta crocis
Diximus, at Phrygias Peligni nominis undas
390
(Sulmonem, ut fama est, nam posuere Phryges)
Has non Ionium vincens Arethusa profundum
Vicerit ex Graio Trinacris una solo;
Has Amphioniae non sperant gloria Dirces
Eurothae aut Mopso ripa sonora suo;
395
Non ipse Aonia labens Permessus ab arce,
Quamvis Pierios vendicet ille choros;
Strymona se gelido possint aequare poeta:
Cedat Pelignis Thraicius Hebrus aquis.
Ille suum potuit discerptum cernere vatem
400
Cumque lyra raptum substinuisse caput;
Torqueri fatis Peligni tristibus amnes,
Cernere Nasonem non potuere suum,
Ast in purpureis sublatum cernere signis
Carminis abscissum substinuere caput,
405
Inque notis fulvo longe rutilantibus auro,
"Sulmo mihi patria est", quod dedit ille, vident;
Sulmo, tui semper sic est tibi grata poetae
Gloria, tam grata quem pietate colis;
Sic tua posteritas proavo se iactat in illo,
410
Quicquid agit, vatem fertque refertque suum.
Exigitur chartis signatas addere ceras:
Publica Nasonem munera semper habent,
Osque sacrum, pectusque sacrum se Palladis effert
Aegide, et haec praefert: "patria Sulmo mihi est".
415
Institerit bellum, seu belli palma triumphus,
Quod spectent vatis lumina, carmen habent;
Et modo per campos circumfert turba parentes,
Et modo in aeriis turribus esse iubet.
Sic lyra, Sulmo, tua est coelo inferiore locata;
420
Graia micet stellis, ut micat ista, notis;
Illa micet quia sic mentita est Graecia quondam,
Ne foret Orpheae prorsus iniqua lyrae.
Haec micat ut merito sit Sulmo gratus alumno
Et vate patriae sit decus iste suae.
425
Gratulor ergo tibi cui dixi ex pectore: "salve!
Patria Nasonis, cui cano, Sulmo, vale!
Sulmo, vale, atque tui per si qua est cura poetae,
Perque tuas laudes et pia facta precor,
Per tibi si claros servent pia numina cives;
430
Et numquam si sis hospita terra feris;
Adde piis aliquod factis, hoc adde sonoras
Marmoreus vates stet tibi propter aquas;
Vtque tuus Naso Musis rigat arva Latinis,
Omnia Pelignis irriget arva suis;
435
Vtque Corynthiacis nautis spectatur Arion,
In cithara agricolis sit pius iste suis;
Vtque suum niveo positum de marmore vatem
Mantua, sic vatem tu venerare tuum,
Atque duos, atque hos si saxi in margine versus
440
Forte incidendos esse putabis, habe:
Sulmo mali patria est; gelidis dat Roma Thomitis.
Mundus, amor, tempus, sors mala, livor opus".
Petrus Ovidiadem Sulmoni donat amico,
Ne contemnatur res celerata rogat;
445
Qualia Mammurius Salios faber ille poposcit,
Qui dederat clipeos, talia dona petit.
Haec sunt, Sulmonem quondam dum viseret urbem,
Montopolitano carmina facta Petro.