Francesco Filelfo satyrae 3, 3

Hecatosticha tertia

Horrisonae in portu pulsant, Aurispa, procellae

Hoc nos, quem multo fugisti, callidus, astu.

Fortunate quidem, quem principis aula superbi

Celsior ad magnas res extulit! O mihi talis

5

Si contingat herus! Malim servire iugoque

Perpetuo vinclisque premi, quam liber in omnes

Crassi divitias admitti protinus haeres,

Si sit opus tantos me semper ferre tumultus,

Tam duras tolerare vices tantisque periclis

10

Obiectare caput. Quid enim non audeat ira?

Quid mea mi prosit victoria? Nulla quietis

Aura datur laetae: quod finem turbida passo

Esse reor victor, mox ad maiora paratur

Praelia. Nonne aliquis deus haec certamina tandem

15

Finiat? Et requiem fesso pacemque reponat?

At si forte roges causas, Aurispa, laborum,

Ambitio est et livor edax et caecus habendi

Insanusque furor scelerumque obprobria mille.

Namque alii quorum crebrae variaeque phalanges

20

Excedunt numerum puerorum semper amores,

Oscoeni, exardent; hos dum pro munere damno,

Ac modice tetrumque nefas coitusque profanos

Execror, exitium nobis pestemque ministro.

Ille ad avariciam dum pectus vertit et auris,

25

Pollicitis etiam donisque movetur amicus

Dictus, inops animi visoque domabilis aere.

Auri dirus amor, nummorum sacra libido

Ire per omne nefas facinusque per omne revolvi

Cogit amiciciae dissolvens dulce ligamen.

30

Hinc ruit impurus livor, turbatque premitque

Impius, innocuum calamo linguaque procaci

Dilacerat, pestis qua nil mortalius usquam est.

Invidet Oenopotes, cuius faeralia monstra

Nota tibi; cunctos carpit doctosque probosque,

35

Benvenuta, tuae Nicolus solamen hiantis

Vesicae, magnumque meri et memorabile nomen.

Invidet et Codrus, cuius mihi callidus omne

Ingenium quondam memorans dum rite monebas

Insidias et mille dolos fraudesque caverem,

40

Mirabar mecum et talem vix esse putabam;

At superat tua dicta, fides certissima, turpis

Vita hominis mentisque malae experientia et usus.

Oenopotes et Codrus iners et Poggius amens

Nos adeo semper rabido livore fatigant

45

Vix ut luce frui liceat, quos passibus aequis

Semper Hypocritius iuxta comitatur inhaerens,

Tristis Hypocritius cuius fera pectora nobis

Finxisti penitus, superi quem fulmine perdant,

Prodigium horrendum, nostri contagia saecli!

50

Ast alii quos saeva movens instigat et urget

Ambitio, tumidi, elati, fastuque superbo

Ridendi, castas certant comtemnere Musas;

Ii nummos statuere deos; "ni plena quadrantes

Arca premat" dixere "tibi, fuge pauper, et hinc te

55

Proripe, et eloquium tecum moresque referto".

Oh hominum demens ac dira insania! Fulvum

Virtuti ingeniisque bonis preponimus aurum!

Pulchre igitur, vir amice, meas dum forte tabellas

Suscipis, in portu quae nos innare monerent

60

(Rebar enim requiem nostro peperisse labori),

Subdideras mihi vera canens. Verum iste procellas

Tales portus habet, qualis vix Ponticus ullas

Maiores Aquilo crepitans pepulisset ad artum

Bosphoron, aut Cretes permiscens Eurus harenas.

65

Nulla quies animo. Crucior noctesque diesque;

Atque adeo crucior vix ut me noveris: annis

Iunior ad senium rapior, per tempora cani

En subeunt, macie languescit corpus, et omne

Membrorum sensim robur perit. O mihi talis

70

Si contingat herus, qualem tranquilla paravit

Fors, Aurispa, tibi! Quis te felicior alter?

Nos autem spumante salo iactamur, et undis

Tristibus obruimur nimbisque involvimur atris:

Non et enim nos portus habet tranquillior. Arnus

75

Fluctibus assiduis et turbine tollitur horrens.

Hinc nos Scylla rapit terrens latratibus auras;

Scylla procellosis rabie stimulata furenti

Cautibus et foedis alto sub gurgite monstris

Nititur acre fremens immergere; saeva Charybdis

80

Inde trahens furibunda comis funesta minatur.

Vincimus et palmam clarosque ex hoste triumphos

Vsque reportamus; verum haec tam crebra periclo

Subdita multiplici gravis est victoria. Malim

Ignotus, modo des requiem, ac inglorius annos

85

Degere, quam priscos fama superare poetas

Aut lingua insignis, aut quavis laude superbos.

Quare, age, siquid habes, aliquid refer, obsecro, fidi

Consilii in medium, potes id: nam mente quietus

Qui fuerit, quid opus facto sit novit; at ipse

90

Pectore turbatus nequeo discernere quae nam

Sit capiunda magis via nobis tuta salutis.

Fluctuo namque animo, reputans discrimina mecum

Quae modo vix demum superarim, littora qualis

Qui medio in fluctu pendens tamen attigit, altum

95

Respiciens trepidos sentit sub pectore motus.

Hasce ego dum cupio turbas evadere, et uxor

Hinc subit, hinc nati reliquusque domesticus usus,

Quid faciam haud quaquam satis internoscere possim.

 Πᾶσα γὰρ Αυσονίας γαίη πολέμῳτε λιμᾧτε

100

Nunc premitur: quis, pande, greges pascentur in agris?