Francesco Filelfo satyrae 3, 1

Hecatosticha prima

Iure quidem, Palla, te Florentina vocare

Felicem rerique solet Respublica, divis

Care piis generique hominum mirande per orbem;

Iure tuis, qui magna minax invadere livor

5

Cuncta solet, meritis humeros superatus inertes

Et dedit et victum ne se pudet ore fateri.

Si genus et proavi quicquam conducere possint,

Si vel opum cumulus, fortunae insignia laetae,

Felicem valeant quemquam praestare, quis alter

10

Qua Tyrrhena patet regio felicior unus

Te fuerit? Natos adhibe natasque pudicas,

Adde simul generos, dulces simul adde nepotes,

Iunge bonas artis animi cunctisque probatos

Vivendi mores, et ad omnia nobile pectus;

15

Iunge quod a toto populo laudaris et unus

Diligeris; populi sequitur te gratia votis.

O te felicem nimis, o bis terque beatum!

O nimium laetis, si te modo noveris, astris

Ornnia debentem! Quis fortunatior alter?

20

Nil equidem de te vereor: sapientia namque,

Atque animi praeclara tui per singula virtus,

Cognita quaeque mihi; verum qui rumor oberret

Scilicet obscurus, quae vox emergere passim

Coeperit in vulgus, paucis, adverte, monebo.

25

Sunt qui vel gemitus vel murmura parva notarint

Ducere te solitum; spectant faciemque coloremque

Et tristem vultum. "Macies quid denotat oris?

Quid pallor" dixere "novus? Quid signa latentis

Aegra animi volvere sibi? Dolet ille quod auri

30

Millia tot tribuens in publica munera longi

Martis, adhuc nullum videat consistere finem,

Inque dies potius variis terroribus, Hydrae

More renascentis, millena resurgere bella

Vndique prospiciat". Nummorum in crimine ponunt

35

Iacturam; maerere ferunt ne ex divite pauper

Per fera longaevi fias discrimina Martis.

Heu vulgi insanas mentes sensusque rebellis!

Vsqueadeo minimi Pallantem ducis, ut ullos

Fortunae trepidare putes plaususve minasve?

40

Vir sapiens nunquam fortunae e nutibus ullis

Pendeat; ex aequo variantem cernit utranque;

Omnia quaeque hominum vitam mutantia turbant

Providet, et casum se fortem munit in omnem.

Durius est modice sortem perferre secundam

45

Quam quae adversa fuit. Sed quis Pallanta sereno

Fortunae vultu dextrisque assensibus unquam

Aut magis elatum, vel se minus aequa ferentem

Senserit? An laetam modice qui pertulit, idem

Fortius infestam nequeat tolerare gravis vir?

50

Non privata dolet, sed publica vulnera Pallas,

Nec ferus Anguigeri, licet is sit in arma superbus,

Principis hunc terror quicquam movet. Ipse, Philippe

Hoc plus Marte vales, quod in impia praelia mentis

Callidus ingenio potuisti immittere cives

55

Hosce per alternos urbani turbinis aestus.

At nil arte iuvas: nam te concorditer odit

Hic omnis populus, cunctis metuendus haberis.

Quid furis, effraenis? Quo te tua fata ferocem

Praecipitant? Dum bella cupis, studiosus equorum,

60

Dum nova per Latias iactas incendia paces,

Omnibus invisus tandem Mavortis in armis

Rerum humanarum reddes exempla subactus;

Dum cadis insurgis, viresque resumere victus

Arte potes, ceu magna parens quem terra superbum

65

Aedidit, Antaeus. Sed ne te ceperit error:

Hic ferus Alcides augusta praesidet arce;

Hic puer assuetus diros compressibus anguis

Perdere, et horrendos clava superare tyrannos

Grandior, et toto passim metuendus in orbe

70

Mille suis domitor submittere monstra triumphis.

Nil, dux magne, facis, nec te dissensio quicquam

Haec iuvet: in medium de te diseordia certat

Quo trucius perdare modo; decreta feruntur

In te dura quidem, quaeque in te tristius una

75

Factio decernat; stabit sententia tandem.

Dum licet et nondum penitus ruis, acer ab hoste

Marte redi foedusque feri pacemque tuere.

Et si bella cupis, raperis si laudis amore,

Aspice, verte oculos: sunt, oh, sunt barbara circum

80

Agmina, tot populi, tot regna, tot undique gentes,

Quas Italum imperio mira cum laude parabis.

Non igitur tibi, Stroza, doles, quae millia solus

Ipse auri dederis, quot vix pars magna dedisset

Divitis Ausoniae; cuncto tibi ditior auro

85

Est animus, quem celsa potens atque inclyta virtus

Et colit et rebus maiorem reddit avitis

Omnibus. Ipsa monet nequid vereare tremendum:

Nam satis esse tibi, si se modo rite sequaris,

Praesidii, quod nulla queat fortuna movere.

90

Seditione doles quae vexat dissona civis,

Iure quidem. Quis enim non maereat optimus urbis

Civis damna suae? Verum dolor, ipse quid, inquam

Vtilitatis habet? Potius solet improbus aegram

Mentem adeo turbare premens, ne tristis agendis

95

Consulere in medium quicquam queat utile rebus.

Quare, age, ne cuiquam felix minus ipse videri

Forte queas, aequusque minus gratusve benignis

Caelicolis, depone, sagax, gemitusque gravesque

Cum facie vultus pallenti et murmura quaeque:

100

Nam qui se superat, meruit divinus haberi.