carmina saec. XIII, 31

Testo base di riferimento: L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


31.

Asseris Illyricos natis Antenore iunctos

Pace nova, positis bellis et in otia versis:

Quod faciat stabilem foedus durabile pacem

Quodque labet, certis exponis carmine causis.

5

Deinde rogas utrum quicquam hac in pace sit utri

Detractum parti cuique, id quod iurgia linquat

Et sit dissidii radix et causa futuri.

O bone, quam paribus votis concurrimus! illa

Censeo quae censes. Optabam foedera pacis,

10

Qualia tu semper, sine vi, sine fraude dolisve.

Pax bona, pax simplex medium non accipit ullum:

Instar amicitiae est, in qua nil quaeritur ultra

Consimiles animos, vota immutata, secundos.

Ah Lupe, non est sic! votis, carissime, nostris

15

Distrahimur: perimunt spes infortunia nostras.

Sic puto, fata ferunt, populum Deus ipse superbum

Non patitur rebus tantum indulgere secundis;

In se namque furit divisus et omne sinistrum

Damnat ob alterutras in se contingere culpas.

20

Discordes igitur victi succumbimus hosti,

Olli terga damus, veneto parere tyranno

Cogimur: heu nostrae citra confinia terrae

Iam patriae fines et dulcia linquimus arva

Terrasque tractusque maris pro pignore pacis.

25

O vivax odium, pignus mortale! minaces

Instigant animos reditura in proelia pronos.

Proinde ulula qui dulce soles ululare, Lycaon,

Vnice mi curas comes et solamen in omnes;

Dic age: res patriae soli plorabimus ambo,

30

An simulemus eas taciti, virtute relicta,

Vt reliqui cives, turbae et numeremur inerti?

Erige me dubium, certo quoque robore firma.