11. cum Pius II Pont. Max. pro christiana
pietate tuenda Mantuam principes convocasset
Qui pia Romanum quondam exhortabar ad arma
Pontificem, antiquas memorans ab origine causas,
Nixa quibus stet sancta fides Maumetiaque errans
Fluctuet impietas, nunc omnes hortor ad arma
5
Idem eadem regesque simul populosque potentes,
Turcharum vis saeva quibus nunc ingruit omnis,
Et quibus aeternum spondet deus aequus amorem
Vt nati utque suis legem nomenque secutis,
Praedictum coelo totiens tot vatibus olim,
10
Tot linguis totoque frequens tot saecula in orbe,
Adde tot assertum signis rerumque hominumque.
Tu mihi, dive parens, adsis, tu numina cuncta
Expedias, si digna peto, pius ardor anhelat.
Ecce, mihi pia causa vocat: tu nomine, tu re
15
Es Pius; et summi vatis, tum gloria summi
Pontificis gemino divum te lustrat honore,
Suntque hominum tua regna tibi viresque secundae.
Ergo hominem tu, dive, reges, tu pectora primum
Afflabis meliore deo seriemque tenebis.
20
Audeo magna quidem, nec se quibus, inferat ullus
Te melius, quem Treiicium velut Orphea silvae
Et fluvii montesque feri stupuere sonantem:
Illum inter Cicones, Bacchas atque orgia, circum
Nunc Emum aut Pindum, Rhodopen nunc propter et Histron;
25
At te inter gentesque acres regesque superbos,
Mox placidis humiles animis quot dixero, quidni
Pene omnes quicumque inter glaciale Britannis
Marmor et Herculeas Gades Siculumque profundum
Hadriacosque tenent fluctus ad flumina et arces,
30
Vsque Dacae Turcaeque trucis captiva Pelasgum
Oppida, quos omnes nunc, te duce, carmine adibo,
Magna quidem spatia ingrediens, sed straveris ipse
Quae mihi tu quondam, sudore emensus et actis
Egregiis, sancta pro relligione labores
35
Dum nullos et nulla fugis discrimina rerum,
Vsque viam coelo affectans pietate magistra,
Vique animi indomita quae nec requiescere tanto
Permittit senio Romanae sedis adeptum,
Emeritumque prius coelo data regna, Deique
40
Imperium horrendum solos damnansque probansque
Quae velit ad nutus, nec desunt nutibus astra.
Quo poteras tu iure licet dare iura, vocatis
Regibus in Latium et sanctae tua moenia Romae,
Vt prius iliorum, compostis litibus, utque,
45
Extinctis hinc inde odiis, pater aequus utrimque
In commune bonum Pius ipse ad bella vocatos
Instrueres pia magnanimos concordibus actis.
Ipse tamen te sponte illis te protinus offers
Impiger, heu cladem instantem miseratus et ipsam,
50
Quae cinis igne iacens infoelix Graecia sanguis
Ense fluit, latis vix agnoscenda ruinis.
Ergo tibi primum post sancti insignia regni
Delata, haud aliis, quam quis prius, artibus ardens
Sanctum opus aggrederis, Romanam constituis rem,
55
Transque tuos Tuscos Appenninumque nivalem,
Transque Padum celeras ex nostro ut regibus orbe
Accitisque ad tanta viris, te commoda rebus
Mantua visa sacris pandentem pectoris alti
Consilia expaveat coeloque afflata sonantem,
60
Omnia seu belli causas aperire gerendi
Vrgentes iustasque velis, seu quanta facultas,
Quae vires, quaeve arma piis sint gentibus, et quae
Auxilia optatis numquam frustranda triumphis
Promere, seu libeat victricis maxima palmae
65
Praemia, quaeque manent terris, quaeque optima coelo.
Sed quis ea expediat memorans, vulgantur ut acta
Omnia, sive deum tu divus inarseris ipsum,
Sive homines miserans sancto acclamaveris orbi,
Igneus et, nubes vibrans ceu fulgur hiulcas,
70
Luce oculos, sonituque aures et pectora vincens.
Quantum Palladia perhibent non urbe Periclen
Fulmineum illum olim Graias tonuisse per auras;
Nec qui, Pelleum pro libertate Philippum
Non veritus, dictis regem laceravit amaris;
75
Aut quem Romulidas montanum misit ad ipsos
Arpinum, aetherea potius nisi lapsus ab arce,
Ille pater patriae trepidae succurrerit urbi
Ipsi, inter sese populo nunc arma ferenti
Eripiens, nunc instantes hortatus in hostes.
80
Hoc quoque tam magno mihi si te numine praestas,
Dive parens, spirasque novas in carmine vires,
Quid potius tuus ipse velim? potiusque laborem,
Quam tua coepta sequi, quam curis addere curas
Divinis licet humanas, magnisque pusillas;
85
Vt te quando, pater, non sum comitatus euntem,
Conatum me Roma aliquid tibi maxima rerum
Testetur, regesque tuus quos alloquor Odus,
Te moderante, sonos adigens mox quemque seorsum
Nunc animans cunctos velut una ad saepta coactos.
90
Vos, o magnanimi reges populique potentes,
Vos, genus aethereum coeli quibus annuit aulas
Sidereas et sidereis quod pulchrius aulis
Est, etiam pater ille iubet sperare profunda
Sese mente tuens, peperit qui cuncta tuendo;
95
O vos, certa fides quibus est se corpore quondam
Humano vestisse deum mundoque vivendum
Exhibuisse suo et coram docuisse volentes.
Solicitas adhibete aures, et corda animosque
Paulisper praestate mihi, per quicquid amoris
100
Debemus nati genitori et quiequid alumni
Altori pietatis habent, tum per sua cuique
Quantum cara salus, per natos perque parentes,
Quemque suos, audite, precor, non vana ferentem.