Francesco Filelfo satyrae 2, 6

Hecatosticha sexta

Siquis forte gravem, seu quem prudentia rerum

Magnarum meritis extollat laudibus, unum

Nosse velit, talem si te, vir clare Iohannes,

Esse neget, quem nam, qua surgit Phoebus ab Indis

5

Vsque sub occidui fugientis littoris undas

Aut qua sydereis concesserat ignibus Atlas

Rhyphaeas vel adusque nives, cognoverit orbis,

Quem tibi praeponat? Superas, Olzina, Catonem

Atque Themistoclen morum gravitate vel usu.

10

Praesidiis igitur fraetus si talibus omnem

Vnus habes aditum, potes unus et omnia tanti

Regis apud mites auris, miratio pectus

Nulla subit nostrum: nam virtus inclyta mores

Admittitque fovetque probos. Hinc iure parasti

15

Nomen grande tibi quod nulla aboleverit aetas;

Laus virtutis enim sequitur vestigia gressu

Serva suo. Nemo est qui non te diligat unum;

Hoc habet in primis probitas, ut concitet omnes

Alliciatque sibi quos vel non viderit unquam.

20

Non igitur mirum si me tua gloria vincit

Affectumque tibi reddit bonitasque locusque

Dignus in Hesperii quem servas principis aula.

O te felicem, cui felicissima vitae

Commoda privatae respondent, fama probatis

25

Optima pro meritis et rex Alphonsus in omnis

Conspicuus terras nostri laus aurea saecli!

Nil aliud superest, vir magne, quod addere possis

Ad clarum virtutis opus, nisi talis in illos

Sis, Olzina, viros, pietas quos nobilis ornat,

30

Quales Magnanimi sentis tibi principis aures.

Da faciles aditus, adeuntis excipe miti

Fronte, locuturos nec dedignaris amicos

Seu prolyxa velint, seu sint sermone Lacones.

Quod si forte minus possis iucunda, tamen tu

35

Grata refer: nec enim cunctis optata deus dat.

Praeterea, quamquam mira est sapientia regis

Alphonsi ingeniumque vigens (ut cuncta benigno

Infudisse sinu quaecumque beata requirit

Vita hominum natura simul cum lacte putetur),

40

Hunc tamen horteris, moneo, sibi comparet omnis

Quos probet et magnis de rebus verba loquentes

Audiat, ac sese totum speculetur in illis.

Doctus Anaxagoras quantum tibi, clare Pericle,

Profuerit praesens nemo est qui nesciat Hellen;

45

Italiae Samium primos audisse docentem

Pythagoran proceres perhibent Siculosque Platonem;

Scipio te peregre secum duxisse, Panaeti,

Fertur; Alexander medios Mavortis in enses

Ducebat comites quos mirarentur Athenae.

50

Quid, Traiane, tuum memorabo Diona? Quid illud

Plutarchi valido faecundum nectare pectus?

Praetereo innumeros quos Caesar, et urbis et orbis

Induperator, habens comites sociosque laborum

Facundos doctosque viros, quae luce gerebat,

55

Nocte dabat musis. Nam quanti maximus omnes

Duxerit Augustus quos otia iuncta labori

Aeternos facerent, millena volumina monstrant

Ingeniis quae septa bonis ea protulit aetas.

Quin etiam multum congesta volumina prosunt:

60

Nam quae principibus timidi vereantur amici

Ac dominis dixisse suis, haec docta virorum

Scripta monent, quae dum legerunt singula reges,

Aut rubuere genis (si quicquam errasse nefandum

Forte recognorint) et se fecere probatos,

65

Aut recte gaudent factis et laude citantur,

Vt cupiant meliora sequi. Nam regibus unum

Esse reor vitium, quod praebent fraudibus auris,

Qui simulata putent sanctam redolere Minervam

Scurrarumque greges ipsis caelestibus aequent.

70

Nequior est nullus nec perniciosior hostis

Quam qui vera tacens studioque doloque placendi

Mentiturque loquens atque assentatur amico.

Persidos imperium peperit quod nobile Cyrus,

Nullius expertes ingratos esse putabat

75

Criminis. Ingratos nulli tenuere pudores.

Quem pudor effraenem liquit, capit illicet omne

Dedecus ac probrum, nec pluris fasque piumque

Quam scelus atque nefas facit assentator iniquus:

Namque verecundi nihil est quod pensitet effrons.

80

Hos igitur, si qui fortassis tecta frequentant

Regia, pelle domo: famulorum culpa referri

Nam solet in dominum. Doctos accerse bonosque,

Regis ut hospitium munitum talibus armis

Terreat aspectu, fuerit quicunque profanis

85

Deditus illecebris scelerive obnoxius ulli.

Nam quia multiplici magnarum pondere rerum

Alphonsus premitur, regum iustissimus unus,

Forte minus curare domi queat omnia, tute

Consilio, qui magna potes splendore locoque

90

Vnus apud regem merito pro iuris et aequi,

Omnem sume vicem, tibi quam rex optimus addit.

Quae minus ipse valet tantorum mole laborum,

Tu gere consilio. Facito modo dignus in aula

Sit locus emeritis quos virtus celsa verendis

95

Laudibus extulerit, qui tanti principis ore

Facta queant calamoque truci subducere fato,

Omnibus Alphonsum talem per aperta probati

Reddentes exempla animi vitaeque decorum

Qualis adest, reges qui non secus unus in omnes

100

Clarior excellit, superat quam sydera Titan.