10. Pio II Pontifici Maximo
Sancte parens, artes contra 'Pie' dixero, non 'Pi',
Ne sis forte pius, qui ratione pius.
Ergo, Pie, e studio ne deformatus abirem,
Diceris in laudes non tacuisse meas.
5
Diceris e studio raucaeque labore cathedrae
Iussisse augeri praemia, dive, mihi.
Diceris augeri vel quae sunt ipsa manere
Iussisse; incerto stat mihi fama sono.
Quas tibi, quas tali referam pro munere grates?
10
Quas tibi, quas laudes dicere, dive, parem?
Non est gemma mihi, non est preciosa supellex
Vlla, nec his sancti numina patris egent.
Mens est magna quidem, vereor nec dicere et ipsa
Vota tibi, sed vox, hei, mihi parva nimis.
15
Nam pridem, ah!, quotiens de te mihi carmen hianti ...
Num fatear? Semper mens tumet, ora tacent;
Mens tumet et campo gliscit ceu baccha patenti
Ebria virtutis nec saturata tuae.
Ora tacent tantam non excipientia mentem;
20
Ora tacent factis nostra minora tuis,
Id neque quod populus iam te patremque supremum
Et dominum stupido pectore laudat, amat;
Nec quia vel ridens iam possis tollere duram
Pauperiem et molles iam dare dives opes,
25
Sed quia iam pridem toto tua fulget in orbe
Gloria, quam virtus, quam pia Musa dedit,
Gloria, quam sancta pro relligione labores,
Gloria servati quam peperere duces;
Confiteor, potuit ductus tibi Caesar ab Arcto,
30
Cuius es in gestis gloria prima pater;
Confiteor, potuit duci mihi carmine Caesar
Aut potui audaci ducere velle lyra.
Mille duces potui, potui sonuisse Calistum
Improbus et forti debilis ire tuba.
35
Tu neque cum magni quondam dux Caesaris esses,
Et cuperem, potui fortiter ore sequi,
Tu neque cum nuper coeli e rutilantibus esses
Cardinibus, potui concinuisse volens,
Sic tua me virtus, sic me tua terruit ingens
40
Gloria, sic Musam vel tua Musa meam.
Quid nunc, es magni radians cum clavis Olympi,
Immo deus, magnum dans adimensque deum?
An potero, an quicquam, si possum, audebo profanus
Ah, sacra mortalis non peritura canam?
45
Non equidem hoc ausim, nisi tu me crimine solvas.
Solveris; ingrediar tum tua sacra sacer;
Tunc ego, se praestent quamvis tibi mille poetae,
In te qualis ero, tu, Pie, censor eris.
Non metuam suaves interstrepere anser holores,
50
Sive lyrae certent carmine, sive tubae;
Iudice te, metuam non Cherulus ille videri,
Pelleo regi quem strepuisse ferunt;
Aut cui Sylla dedit turpi sua praemia lege,
Carmina ne tardus plura poeta daret?
55
Quisquis ero versu, si vincar versibus, idem
Sat scio quod nulli vincar amore, pater.
Id faciam semper, vel si nihil amplius unquam
Contuleris, studio spesque salusque meo,
Exiguum tanto qui me de culmine cernis,
60
Publica dum lustras, magnaque facta paras.
Qui me (quod facio pluris quam mille talenta)
Laudibus extollis laudis in arce sedes,
Quique potes tantum de me bene velle mereri,
Nil merito, nihil est si, Pie, solus amor.
65
Solus amor solis praestat, te iudice, factis,
Mens quanto est melior corpore, nocte dies.