Francesco Filelfo satyrae 2, 5

Hecatosticha quinta

Pestiferum genus est hominum qui vestibus omnem

Virtutem ostentant et vultus ultima fingunt

Ora reluctantis. Quid enim damnosius usquam est,

Quid magis horrendum, quam, quem pietate verendum

5

Duxeris, anguineum premere in praecordia virus?

Aspice, quam maciem, quem mitem fronte pudorem

Monstret Hyppocritius; facies pallescit et ossa

Surrexere; cutis humorem perdidit omnem.

Aspice, quam vili duroque domatur amictu

10

Tristis Hypocritius, qui hyberno frigore et aestu

Induitur rallam laceramque resarcet et auget.

Aspice, quam vocem, quam leni murmure cantus

Mittit Hypocritius, cum vel muliercula donat,

Vel sacra templa vafer ficto veneratur honore.

15

Aspice, quos motus, quos gestus corporis astu

Reddit Hypocritius, terram qui torquet in imam

Vsque caput passuque, sagax, incedit anili.

Heu pietas! Heu prisca fides! Quo pristina fugit

Cura sacerdotum? Quid, Iupiter optime, differs?

20

Fana profanantur: lustris obnoxia facta est

Ipsa dei prostrata domus scelerumque taberna.

Lenta gradu nimium tua, rex o maxime divum,

Ira sacerdotes sequitur, nimiumque merentum

Supplicium, deus alme, trahis. Quae barbara tellus,

25

Quod genus horrendum, quae gens, qui perditus usus

Hoc sceleris perferre queat? Puer ore venustus

Ingenioque ferax atque indole mirus avita,

Doctrinae cupidus (sed non quam doctus abivit),

Orat Hypocritium, si dignum duceret, ut se

30

Vel nati servive loco pietatis amore

Accipiat reddatque probum. "Te, pectore" dixit

"Accipio penitus; te nati nomine digner?

Servus ego potius. Siquem mihi caelitus imbrem

Infundat de fonte suo deus Optimus, omnis

35

Hic tibi communis, mecum similisque futurus

Esto puer. Siquid potero, vel mente vel arte,

Iuri ascribe tuo". Laetatur scilicet ille,

Nescius occulto quid secum pectore verset

Turpis Hypocritius, quem vix petiisse secundum

40

Dicitur infelix, calamo graviore figuras

Cum didicit graecas. Divum pater atque hominum rex,

Quo fugis avertens oculos? Quid fulmina differs?

Concubitus inter templi penetralia foedos

Raptus sacra puer patitur discrimine magno.

45

Hic autem pollens humeris et pinguior omni

Quem glandes pavere sue et, quod multa susurro

Turba per Italiam viduarum dictitat omnem,

Vix teretis cedens mensura penis asello,

Celsus ab ingenti suggesto grandius ore

50

Intonat aetheriae monstrans dulcissima vitae

Gaudia, Tartarei quae sit formido baratri

Horrendo terrore docens. Hunc laudibus omnis

Plebs ignara virum summis extollit in astra,

Qui nullum flagrare sinit tentigine cunnum,

55

Nec torpere situ. Quae nos portenta videmus?

Ecce sacerdotes qui sacra deumque ministrant!

Ecce probos pietate viros, qui sydera caeli

Suspiciunt varia referentes voce Tonantem!

Tristis Hypocritius teneris insanit ephebis,

60

Quos audet sancta scelerare profanus in aede.

Nam, miserande puer, quo te sors impia raptum

Detrusit? Magno certe doctrina paratur

Prima tibi. Solare tamen: te Caenea doctor

Reddet Hypocritius. Quid non, puer improbe,

65

Raptori gladio fixisti pectus adacto?

Nec pudor obstiterit, fecisse Trebonius olim

Dicitur a Mario laudatus. Numine dextro

Fac, puer, audacter, ne te formido moretur!

Dedecus est etenim muliebri munere fungi

70

Et vice prostibulae, cum te natura virorum

Addiderit coetu. Quare, o puer optime, monstrum

Perde, neca, interime, et si mox discrimina vitae

Sint obeunda tibi, nunquam patiaris ut ori

Haec sit inusta tuo labes foedissima visu;

75

Quin etiam turpi mors clarissima vitae

Anteferenda probis, nunquam perit inclyta virtus.

At tu, qui viduae lepidis blandire tabellis,

Perdite, quid Mariam, peperit quae virgo supernum

Impolluta deum, simulato nomine laudas?

80

Hanc in amore vocas? Huius furis ignibus audax?

Nec pudet inversi ficto velamine verbi

Nequicias texisse tuas? Non Virginis ullum

Sanctum nomen amas, viduae sed caeca medullas

Vrit flama tibi. Nescis, miser, omnia claram

85

In lucem venisse tamen: nam crimina possunt

Nulla latere diu. Speculatrix altius alis

Fama quatergeminis volitans, enarrat ephebis:

"Nostis? Hypocritius pueros subit; ille puellas

Comprimit, et saevis minitatur Tartara poenis

90

Ni viduae quod iussit agant". Huic altera nummos,

Foenore perpetuo quos vir, quos fraude pararit,

Detulit; haec vestis et cingula pulchra mariti;

Altera, quam roseae niveam speciosa iuventae

Forma tenet, donat mammas,labra, foemina, cunnum,

95

Simplicis hinc animi surgit nova secta per omnem

Protinus Ausoniam, quam non vaecordia cogit,

Sed versuta Venus scelerumque immensa libido.

Hos igitur, quicunque deum moresque pudicos

Dum simulant per quaeque trahunt scelera ultima vitam,

100

Si sapimus, casti, pellamus ab urbibus omnis.