Francesco Filelfo satyrae 2, 4

Hecatosticha quarta

Valla, vide ne dum cunctos in proelia poscis

Incautus pereas ac fias fabula vulgi.

Pontifices regem non erubuere deorum

Affixisse cruci dum terras incolit hospes;

5

Num parcant Vallae, dederis si criminis ansas,

Qui Christo peperere necem? Si vera locutus

Morte dedit poenas, quoniam non grata tulisset,

Praemia quae Vallae reddentur digna susurro?

Si Constantinum minus illa dedisse probaris

10

Quaeque dedisse volunt dono decreta priorum

Silvestro, quocunque satus sit tempore tandem,

Fare, tuis fiat quae tandem iniuria musis?

Num fortasse tibi causam mandavit iniquam

Hic novus Augustus fieres ut iuris aviti

15

Quaestio? Quo tandem sub iudice prisca iacentis

Caesaris orator possis defendere iura?

Forsitan Alphonsus rex inclytus arma ministret

Quis valeas tanto caput obiectare periclo?

Nam nec lege queas contendere: iusque piumque,

20

Auribus obstrusis, dicentis verba capesset

Ridebitque tuos si non mulctabit elenchos.

Linque sacerdotum curae quaecumque probare

Debet sola fides, non ipsa scientia saecli,

Ac Phoebo te redde patri fontemque frequenta

25

Pegasus Aonii quem fodit vertice montis.

Hic tibi Castalidum redeunti passibus aequis

Occurret veneranda phalanx mediumque locatum

Dulcisono citharae mulcebit carmine doctae.

Eloquio, quo multa vales, contende potenti

30

Et quale felicem possint tibi reddere vitam

Calle, sagax, inquire pio, quencunque paratum

Scis animis geminum. Quid enim tibi tanta laborum

Profuerit ratio, si te nesciveris ipsum?

Sit tibi certa quies; litem fuge, amice, malignam

35

Invidiaeque luem, ne dum contendere verbis

Ipse paras, patiare nefas et tristia facta:

Iudice nam pravo superant mendacia verum,

Et vis iura premit. Stultum est contendere frustra,

Nec damnosa placet victoria. Valla, quiescens,

40

Vive tibi, populi metuens aurasque minasque.

Tu nec Aristoteli parcis, Ciceronis adulter

Et status et ratio dicendo saepe videri

Si solet. An ne alius tibi quisque doctior illo,

Aut hoc eloquio melior videatur in orbe?

45

Stoicidas plerunque libet ridere severos,

Qui mortale bonum statuentes altius omni

Ingenio, frustra laudis praecepta ferebant.

Si medium secteris iter, tibi tutius olim

Incedas. Homines simus, non numina caeli

50

Ridicuium sane quod nos, aetate minores

Nec virtute pares, ullos damnare velimus

Quos tot saecula probent, quos totus laudibus orbis

Efferat. Hinc livor, Laurenti, fulminat atrox

Teque petens moresque tuos, in corpore naevum

55

Pulchro etiam minimum damnat vesania vulgi.

Doctus es ingenioque bono: fac cura laborque

Et studiosus amor laudes accedat ad istas;

Et tum quosque proba censor reprobaque disertos

Ac doctos, sed sic ne te quoque fugerit illud:

60

Quod das, lance tibi reddetur protinus aequa.

Non aliud certe cunctos, Epicure, perosos

Te fecisse reor, quam quod dum caetera carpis

Nomina doctorum sensumque et scripta virorum,

Cunctos iure tuis fecisti laudibus hostes.

65

Natus id aetatis, cui iam prudentia rerum

Multarum callensque peritia debet adesse;

Quur ea non noris tibi quae conducere possint?

Disceptare nimis fugito; dialectica temne

Garrula cum populo; sparsim tua seria perge

70

Mellifluis condire iocis: nam torvus et asper,

Dignus erit, Ditis famulus qui terreat umbras

Dixeris. At nequeo verum tacuisse: iuvare `

Si te vita nequit, stimulat si nomen et aura

Festinasque mori, praestat super aequora vectus

75

Aegyptum Turcosve petas Aframve Tyneta;

Hic te vera decet Christi miracula cunctis

Atque fidem memorare piam finemque malorum

Vitae afferre tuae. Nam te mox ignis et enses

Circunstent famamque ferant, quam nulla tacebunt

80

Saecula, continuo qui fias incola caeli.

Nam Constantinus, Silvestri dona vel usus,

Aut evangelion qui confecere priores,

Talia quaeque tibi nullas infundere luces,

Sed tenebras, mi Valla, queant loetumque pacisci:

85

Namque sacerdotum furor est insanus et ingens,

Argenti siquis loculos atque otia vitae

Desidiosa pigrae vel qua ratione vel astu,

Dimminuisse velit. Potius cape digna relatu,

Quae resonante canas cithara campove pedestri

90

Per spatiosa trahas et pulchra volumina lustrans.

Alphonsi nam bella tibi tot maxima regis

Regnaque parta manu, pulchris tot gesta triumphis

Proelia Magnanimi, clarum tibi nomen in aevum

Omne ferant, haec sume tuo monimenta labori

95

Ac laudi. Quod si Mavortis forsitan horres

Fulmineas acies et formidabile vulnus,

At cape virtutes tranquilli principis, omni

Dicendi quas laude canens scribensve, parabis

Immortale tibi famae decus, omnia vincens

100

Quae se censuerat Croesus fecisse beatum.