6. Petrus Odus Montopolitanus Petro Candido salutem
Candide, cui nomen designat candida mentis
Dona, salutatum te pia causa facit,
Nonne ego promeritum te, Candide docte, salutem,
Cum mea laudasti carmina lecta semel?
5
Lecta semel satis est homini, quem plurima fecit
Doctrina in multas nomen habere plagas.
Versibus in nostris facientem versibus auram
Dixisti, et rauco dicta carere sono;
Vtque soles mixta comis gravitate videri,
10
Adiicis haec facili dulcia verba ioco:
Esse aliquos, quorum scabra raucedine versus
Non dicant quae optent, sed magis illa rudant,
Hosque tibi haud versus, sed saccos forte videri
Oppletos querula quos nuce marmor agat.
15
At tua non talem cum me sententia fecit.
Debeo, iudicio, Candide docte, tuo.
Sed magis inceptas quod nos hortatus ad artes,
Es visus remis addere vela meis.
Vela meis remis addit qui carmina laudat,
20
Laus quamquam stultos currere saepe facit.
Laudibus at veteres scimus certasse poetas
Inque necem pugiles laudis amore trahi;
Laus iussit priscos tantum insudare Quirites
Esset ut imperio subdita terra suo;
25
Laus dulcis caecas Argon deduxit in undas,
Laudibus et placidis fortior Hector eras!
Denique mortales incendit gloria cunctos,
Gloria non armis, non rate danda mihi,
Sed studio, teneris quo sum versatus ab annis,
30
Si labor et Musae quid meruere meae.
"Artibus exhibiti contusum pectus honores
Exacuunt; blanda est gloria, blandus honor".
Hoc Mecenati dixisti, Candide, nostro
Auxilio ingeniis esset ut ille bonis;
35
Is quantum faveat doctis doctisque futuris
Ante alios primus testificabor ego.
Hoc duce pontifici data sunt mea carmina sacro,
Hoc duce carminibus gratia facta meis
Non tamen ille parum Noxetus Pollio nobis
40
Favit, et amborum debitor unus ero;
Et tu concedes numerum ducendus ad illum,
Qui bene de nobis non meruere parum.