Francesco Filelfo satyrae 2, 3

Hecatosticha tertia

Lingua tibi media, Poggi, plus parte secetur,

Qua nunquam lacerare probos et carpere cessas,

Improbe. Quis talem tibi tantus tradidit artem

Auctor? An e stulto fatuoque et mentis egente

5

Te tuus insanum Lycolaus reddidit Vtis

Addictum vitio dirumque per omne volutum

Flagitium et facinus? Tantum maledicere semper

Edoctus cunctos decoret quos aurea virtus,

Insequeris calamo nequeas quos fulmine linguae

10

Quam nimius crassam potusque et crapula fecit

Immanisque Venus. Tibi quae tam dira voluptas?

Vndantis pelago dum vini nocte dieque

Ebrius obrueris, dum tanquam immensa vorago

Quidquid pontus habet, quidquid vel terra vel aer

15

Vescendum peperit latus tibi venter et ingens

Excepit, dum foeda Venus patiturque facitque

Omne genus probri, tactus te laevius, esto,

Titillans, vesane, iuvat redditque furentem.

At dulci qui tactus agit prurigine linguam

20

Vt te communem praestes sapientibus hostem

Omnibus et nulli parcas, velut effera quaedam

Vipera tabifero terram caelumque veneno

Inficiens? Sileo reliquos quos nulla silebunt

Saecula, quos volitans bonitas super aethera tollit.

25

Dic, qua laude minus dignum integritateve summa

Inferius quicquam cognoveris ipse duobus

In mira pietate viris, quorum alter, Ethrusca

Vrbe satus Sena, verbo vitaque decorus

Hic Bernardinus totam convertit ad astra

30

Italiam, ast alter nulli probitate secundus

Nicoleos, genuit quem dia Bononia, celsi

Pontificis iunctus lateri meritisque locoque,

Ipsum etiam Christum vitaque imitatur et usu?

At tu qui linguae morbo, vinose, laboras,

35

His semper maledicis, iners, quos terra polusque

Et probat et laudat. Solus rubigine linguae

Insequeris castos homines vitaeque supernae

Cultores, quoniam, sceleri fur deditus omni,

Nil tibi turpe putes quod fert furor atque libido.

40

Dissimiles nam nemo sui dilexerit ullus;

Iungit sola bonos aequo sibi foedere virtus

Improbitasque malis gaudet discrimine nullo.

At miror: quae tanta tuos vaecordia sensus

Obtundit, quae tanta hebetat vaesania mentem,

45

Ne simules, quocumque cares, probitatis amorem,

Quo videare probus? Minor est in crimine culpa,

Dum minus exemplo reliquis nocuisse videris.

Si te delectat vitium, cui deditus ultro

Obsequeris paresque libens, tibi proderit ipso

50

Virtutem simulare loco; qui laudibus effert

Praestantis bonitate viros, bonus esse putatur

Qui laudat doctos, doctrinae dignus honore

Ducitur. Ingenium declarat sermo pudicum;

Callida quin etiam natura monetque docetque

55

Quam vigili cura linguam tueamur et astu.

Huius enim prudens clausit sollertia linguam

Ore, simul duplicis cinctam munimine valli,

Quo sic tuta labris et dentibus omnia caste

Efferat in medium quae mens digesserit alta.

60

At tibi, Bambalio, semper patet oris hiatus;

Futilis es totus, nil sani dicere curas;

Detrahis et doctis, et sanctos polluis ore

Oscoeno. Cunctis audax vacuusque pudore

Exprobrare tuas, penitus quibus obrutus haeres,

65

Nequicias pergis. Quod si te noveris ipsum,

Aut melior fias, aut tanta licentia desit

Futilis eloquii. Scelus est carpsisse probatos;

Hinc pater omnipotens Mariam, dum garrula Mosen

Tristibus insequitur dictis, punivit amaro

70

Hulcere; sic linguae damnatus crimine, poenas

Absalo horrendas dederat, Dariique vorarunt

Idcirco satrapas faerali caede leones,

Quod vitio linguae Danieli parcere nollent.

Praeterea stultum est etiam maledicere sonti,

75

Cum sis turpis homo. Meretricis Thaidos ulla

Bacchis stupra notet? Gracchorum crimina Carbo

Damnet? Et irarum Tydeus accuset Achillen?

Ah, quanto melius, Poggi, famaeque tibique

Consulere incipias si te collegeris, amens,

80

Quaesierisque, sagax, penitus sensusque repostos

Rimatus, videas te quantus distrahat error,

Qui rationis inops, te totum dedis habendum

Insani stimulis voti facibusque furoris.

Hinc morosus ades cunctis in rebus et audax

85

Ac turpis, nullum fugiens probrumve nefasve,

Nec tecum versas animo famamve futuram

Nominis impuri, vel summi iudicis iram.

Moribus aut igitur melioribus utere, Poggi,

Aut te, Bambalio, qui non sis finge videri,

90

Aut saltem desiste bonis maledicere semper,

Importunus homo. Linguam preme, cautus, et omnis

Impetus interior vultus celetur amictu.

Sic minus offendas, et tu quoque forte, vicissim

Offendare minus. Nam si virtute suprema

95

Praeditus invenit qui se per dedecus omne

Carpat; an oscoenus sub vitae sordibus atrae

Pacem tutus agas? Si nolis esse probatus,

Vel videare para, linguam calamumque coercens.

Omnis enim ingenuo dura est iniuria, verum

100

Durior indignus quam fortibus intulit ullus.