5. a Pontifice Maximo Nicolao Quinto
ut ex voto liceat ire ad Mariam Loretam
petit Petrus Odus Montopolitanus
Pontifex latis venerate terris,
Cuius in solis humeris recumbit
Quicquid est usquam fidei Latinae
Sanctus et orbis,
5
Barbiton sacram memorare famam
Non venit, grandi sonitura voce
Gesta, virtutem, benefacta, laudem
Non morituram.
Non solent blandis generosa corda
10
Laudibus molles aperire mentes,
Ipsa sed sua gaudent mage protulisse
Conscia rectum.
Et licet praeclara Themistoclis vox
Haec erat: "nullum sibi gratiorem
15
Esse quam qui se sua vel benignus
Facta probaret",
Non tamen sic me studeo esse gratum
Principi, cuius grave pondus habet
Gesta non nostris humeris ferendum, at
20
Virgilianis.
Deteram quicquid, bone rex, tuarum
Sumpsero rerum fidibus lyraque
Seu tuba horrenda et graviora cantu
Amplificandum.
25
Ergo si pergens iter institutum
Scripserim nostri modo pauca voti,
Carminis mater pia mi favebit
Calliopea.
Publicos semper vigilans in usus,
30
Semper humano generi paratus,
Semper incumbens studiosus omni
Commoditati
Plurimos quondam meritis probatos
Meque Romano populo dedisti,
35
Vt dies nostros tereremus illi
Sedula turba:
Ille civilis sinuosa iuris
Verba dissolvens, aperire legum
Nititur sensus moriens in altos
40
Vndique mersus;
Ille naturam speculatur amplam,
Instat abstrusas memorare causas,
Quattuor monstrans elementa in omne
Currere corpus;
45
Hic, quibus possit melius probari
Artibus verum, digitis reformat;
Ducit angustas celere in figuras
Maxima quaeque.
Alter astrorum varians stupendos
50
Circulis cursus, iter omne caeli
Signat, ut semper moderante circum
Turbine fertur;
Alter horrendas Stygiae paludis
Crimini poenas minitatur atque
55
Moribus sanctis sacra pollicetur
Taeda Tonantis,
Et Deum monstrans triplicemque formam
Nam Deum hanc illam tamen esse sancit
Sic Deum, ut primo tria qui sub uno
60
Nomine signat.
Quisquis se demum proprias per artes
Versat incumbens, tamen est laborum
Finis, ut primum Procyon furenti
Sidere regnat.
65
Dum furit torvi mala vis Leonis,
Dum siti tristes moriuntur herbae,
Dum gregi pastor meditatur altam
Languidus umbram,
Quisquis in rauca fuerit cathedra
70
Frigus aspectus patiens acutum,
Cana dum terras operit pruina,
Iam requiescit,
Et Iovem gaudens hyemi dedisse
Asperum metas, placidus revisit
75
Quicquid est laetum geniali in arvo.
Florea rura.
Balneis nunc se reficit medendo
Parvulo, qui se cruciat, dolori,
Exit ut quondam posito superbus
80
Tergore serpens.
Nunc in herboso iuvat esse campo
Aut per umbrosi iuga celsa montis,
Torva delectat nimium ferarum
Agmina obire;
85
Nunc canes inter stipulas anhelos
Nare captantes tenuem sagaci
Hinc et hinc auram vocitare gratum
Mergere reti est,
Seque mersantes fluvio salubri
90
Hos iuvat flavum Tiberim subire,
Ludere aut glauco modice in salicto
Non sine plausu.
Sunt quibus gratas nimium videmus
Vineas divis virides Latinis,
95
Hicque foelices patre sub Lyaeo
Ducere coenas;
Ille vernantes abit in recessus
Et latet occultis recubans in hortis,
Aura dum lenis crepitante fronde
100
Aethera mulcet.
Multa quid pergam memorare frustra,
In quibus fessos animos relaxant
Et gravi cura studio remictunt,
Quos memoravi.
105
Sed putes, patrum pater ample, nolim
Vlla me rerum teneat cupido
Talium; solo placet esse in antro Calliopeae.
Hic canens dulci fruitur labore
Meque non nunquam taciturna lenit,
110
Hic habet semper genus omne mecum
Delitiarum.
Ante nunc nostros oculos iacentem
Sistit aut Ascram et nemorosa Tempe
Ilice aut multa gregibus secantem
115
Nigrum Erymanthum;
Nuncque Meandri Phrygios per agros
Mille recursus placidosque flexus,
Thessalum Amphrysum, viridique laetas
Gramine ripas
120
Pingit et Nisam gravidamque Lesbon,
Vitibus claram celebremque vino
Cum Chyo Naxon, iuga vel Phalerni
Atque Vesevo;
Nuncque picturat gelidos Salusti,
125
Sive Luculli dea Ienis hortos;
Enque Pheacum querulo virecta
Fonte susurrant.
Tanta cum vobis igitur voluptas
Esse non noto soleat sub antro,
130
Quid mihi quaeram male sanus ultra,
Quidve rogabo?
Voveram ut Divae peterem Loretae
Templa Piceno celebrata in agro,
Templa fortunas miserata duras
135
Supplice voto;
Vovi, et aestates abiere plures,
Hei mihi misero! nimium Deorum
Sum memor. Crimen, Dea, parce fasso;
Parce dolenti.
140
Poenitet non te coluisse ritu,
Quo decet rerum coluisse Matrem,
Quo decet fontem veneremur almum
Divitiarum.
Debitam dudum doleo salutem
145
Tam diu pressa tacuisse voce,
Quae fuit sacram mihi flexo ad aedem
Ante canenda,
Vt tuum audiret, Dea vera, numen
Quisquis astaret inhians acutis
150
Auribus, quando tremebundus in haec
Verba venirem.
Tristis exhaustos tenuatus artus,
Pallidus, foedo macilentus ore,
Odus ad cymbam Stygiae paludis
155
Iam properabam.
Intimas febris populare fibras
Quae modo Aetnaeos superabat ignes,
Nuncque Rhiphaeos gelido sub axe
Vinceret amnes,
160
Vt Notus baccans Libycas per undas
Saevit in quasso fremebundus alto
Spumeus mixtas revomens harenas
Litora tundit,
Et fretum nigros sinuans in arquus
165
Inflat undarum tumidas latebras
Rauca sub toto geminat profundo
Murmura late.
Flammeus sic me cruciabat ardor,
Frigus alternum quatiebat inde
170
Dente frendentem tremulumque subter
Pondera mille.
Saepius tristes abiere amici,
Quando viderunt mala tanta nostrum
In caput, quos nec licuit videre,
175
Nec venerari.
Nunc mihi dira moriens phrenesi
Aut per obscuras Erebi cavernas,
Aut per intortos pavidus colubros
Ire videbar;
180
Rupe nunc caelsa fluvius cadentem
Visus est unda recreare leni,
Post supra missam monuisse mentem
Corpore merso,
Aeacum circa solio imminentem
185
Iudicem moestas trepidasque turmas
Meque mirantem novitatis quicquam
Paene notavi,
Paene et alterius fidibus canentem
Vidimus plectro modulante Sappho
190
Lesbias questam nimium puellas
Isse nitentes;
Paene et audivi graviore cantu
Quantus Alcaeus fera suscitaret
Bella, ut exactos memorans tyrannos
195
Cogeret umbras.
Noluit divae pietas Mariae,
Naufragus quam tunc totiens vocavi
Spiritus vocem quotiens peregit,
Vt moreremur.
200
Tunc sub extremam pereuntis horam,
Diva, dixisti: "redeas iubemus";
Tuque me nigri revocasti ab atris
Faucibus Orci,
"Vive", mandasti. "valeasque nostro
205
Munere, o posthac melior future,
Sive in activam placet ire vitam
Mille per astus,
Sive te forsan mage dedicabis
Abditae sedi nemorique sacro,
210
Semper attentum dare liberales
Tempus in artes".
Iam vides, rerum pater atque custos
Gentis humanae, decus adde Olympi,
Qua patet clara spatium sub Arcto,
215
Grande futurum,
Iam vides divae incolumis Loretae
Debeam quantis precibus salutem
Dicere, ut parcat nimium morato
Visere templum.
220
Quae Deo quisquam bene pollicetur,
Vota ut exolvat meminisse debet,
Ne scelus sera luet inde nocte
Triplice poena.
Poena commissi comes est reatus
225
Clauda, sed pernix sequitur nocentem,
Vngue vivaces animas prehendens
Ossa relinquit;
Ergo non supplex precor ut laborem
Debitum voto mihi tu remictas,
230
Caelitus quamvis tibi missa luxit
Plena facultas.
Nam Deus nostram statuens salutem
In polum fausta referendus aura
Se deum gestis hominemque fassus:
235
"Heus, Petre" dixit
"Accipe has cura vigilante claves,
Cardinem summi quibus ipse coeli
Vt velis ducas varius, quibus vis
Claude aperique,
240
Quicquid in terra fieri iubebis
Sanciat coelum melius necesse est.
Nam Deus, rerum pater atque princeps,
Omnia firmat.
Quod ligas terra, ligat altus aether,
245
Tanta tam parvis dabitur potestas
Clavibus, tanto rutilant honore
Leniter actae,
Mille quod numquam faciant tyranni,
Classe seu latas volitent in undas,
250
Sive disponant acies atroci
Marte tremendas."
Tu potes solo, pater alte, verbo,
Tu potes sancto, venerande, nutu,
Tu potes versa in foribus serenis
255
Clave nitenti;
Non tamen supplex precor ut laborem
Debitum voto mihi tu remictas,
Sed sinas Divae videam benignae
Limina praesens.
260
Annuis: de me iuvenes susurrent!
Annuis: nobis populus reclamet!
Te, pater, fixis oculis tremiscam,
Te venerabor.