Francesco Filelfo satyrae 2, 1

Hecatosticha prima

Nunc si, Cosme, putas tibi succensere poetam,

Falleris, exosus, qui te non oderit unquam.

Nam quod forte minus nobis quandoque rogatus

Profueris, nulli culpae tibi pono, sed illis

5

Qui te fraude sibi iungentes, prorsus iniquum

Effecere mihi, qui te pietate colebam.

Hinc ego multa tuli nulli toleranda modesto,

Quippe modum quaeque ipsa nimis superasse videntur.

Nec tamen admonitus, ne tanta iniuria nobis

10

Fiat, Cosme, caves. Simulas tibi dura dolori

Cedere quae patimur: cur ne patiamur, inique,

Negligis? Omnis amat summi nos ordo Senatus,

Ordo colit medius; sed plebs tibi dedita tantum

Insequitur, quaeque ipsa tamen, si libera iussu,

15

Vota ferat, caelo miris nos laudibus aequat,

Cuncta probans quaecumque rei, quaecumque saluti

Prospiciant nostrae. Quod si calcaribus acta

Et stimulis seu, Cosme, tuis, seu forte tuorum,

Ceperit in diros diffundi perdita luxus

20

Quae vinosa parat, quibus abstinet ebria monstris!

Haec tibi dum totiens refero, simulata locutus

Blandiris fingisque modos, et verba probati

Eructas mellita viri, dum corde venenum

Saevus alis, laqueos tendens et raetia circum.

25

Non me tecta latent, fraudes dignosco dolosque;

Nec tam nostra quidem tua quam fert causa dolorem,

Qui dum, triste, putas nobis nocuisse, profano

Non sentis nocuisse tibi. Dementia saecli

Ius habet in nobis huius temeraria nullum.

30

Nam, si vera loqui liceat, mea celsius omnis

Suspicit et nullis terreni dedita fastus

Fraudibus; illecebras humilis mens despicit orae.

Ah! Quanto melius tibi consuluisse tuisque

Dicaris, si recta bonus, non prava secutus,

35

Vtaris ratione duce et turbantia pectus

Belligeris portenta feris vincire cathaena

Aereque multiplici pergas trudasque profundo

Carcere, quem princeps animus servatque regitque.

Imperio fortuna suo te vendicat omnem,

40

Nec sentis monstro cui te parere necesse est:

Huic etenim qui se penitus permisit habendum

Deditus, ipse sui nec ius iam possidet ullum,

Nec libertatis meminit; famulatur ad omnem

Vt servile pecus quem casus iusserit usum.

45

Nam facilem primo nobis se callis ad ipsos

Offerat ingressus, et qui virtutis in arces

Tollitur aetherias, et qui sub Tartara tendit

Ad vitium; sed cum paulum processeris ultra,

Non etiam remeare licet sine mole laboris

50

Ingenti. Primos igitur sic dirige gressus,

Cosme, tuos, ut te suscepti muneris ipsum

Poeniteat nunquam. Virtutis calce potitus

Gaudia pectoribus capies immensa, nec unquam

Prima velis revocare gradus ad limina portae.

55

Quod si te sceleris videas cepisse baratrum,

Vsque licet doleas, nunquam tamen ulla potestas

Ad reditum pateat, celeris nisi rector Olympi

Praestet opem. Primis igitur conatibus obsta

Et cape dextrum iter superas quod ducit in oras.

60

Id quamquam ascensum primum tibi ferre videtur

Difficilem, quoniam regionis nescius erres,

Mox tamen evectus sentis quam fallitur ille

Quisquis opus virtutis habens in parte laboris

Difficiles ducit, quas res invitus inivit.

65

Nam virtute nihil iucundius, ipsa beatos

Sola facit, nulli fortunae subdita sorti.

Huius iter ratione sequens mihi, Cosme, favori

Semper eris, nunquam mihi te Nicolusve Codrusve

Subripiat. Perges mihi te praestare benignum,

70

Aut nihil obfueris; fortunam temnere disces,

Ex tete penitus pendens, fallacibus auris

Dementes quas ferre solent nunquam obvius ibis.

Praeterea quas ferre queat tibi Karolus auras,

Ingenium cuius plumbo est obtusius omni?

75

Nam Lycolaus iners fabellas cudere tantum

Edidicit quas novit anus, quas villicus horti.

Adsit Hypocritius nugator maximus, omnes

Mollicie superans cum Bambalione cinaedos.

Hos tu, Cosme, viros audes praeponere nobis,

80

Qui tua, non temet, fallaci fraude sequuntur?

Num, quod adulari tibi negligo, duxeris hostem?

An quia vera loqui didici, mihi redderis hostis?

Si sapis, ergo, redi. Nobis accendere bilem

Si totiens monitus, totiens perrexeris, aurum

85

Non tua defendat tibi crimina, proruat omne

Quod latet in lucem. Faciam, puerique senesque

Te norint vitamque tuam. Mihi parce movere

Tranquillum stomachum, ne, si mihi nausea surgat,

Evomat os facinus tacita quod mente recondo

90

Quodque tuum. Mores etenim morumque profanas

Nequicias novi, quas et siluisse nefandum

Est satyro, gladii cuius nec parcere norunt,

Nec quemquam immunem poenae fecisse vel atri

Vulneris, assiduus cordi quod suscitet angor.

95

In primis etiam siquis tua pectora tangit

Horror Olympiaci, quod cures, numinis, illas

Tecum mente faces, quas sontibus effera servant

Tartara, terribiles cruciatus, tristia volve

Supplicia et vanis fortunae fidere noli

100

Blandiciis: nihil est una fallacius illa.