3. clarissimo viro Carolo Arretino
cum commendatione salutem
Laudatos probitas facit
Et doctrina viros lumine prospero;
Aeternos probitas facit
Et doctrina viros omnia saecula.
5
Virtus qua tua dos nitet
Et dos ingenii splendidior tui,
Quae te diis superis parem
Perfectis studiis efficere incalet,
His, inquam, meritis tuis
10
Multo partus ager fenore nobilis.
Olli sunt segetes novae
Spicis fertilibus falce secabiles,
Olli sancta Ceres favet
Semper flava suis muneribus recens,
15
Et non vult totiens boves
Redduci nitidis vomeribus sibi,
Vt nunc, ceu alii solent,
Discindas solidum cespitibus solum,
Nunc culto melius agro
20
Committas agili semina dextera;
Hic liber tibi vepribus
Et rubis semel et vomere sautius
Quicquid vis tritici tuis
Addit pollicitus laetior horreis.
25
Est fundo nemus undique
Multa conspicuum gentibus arbore;
Hic laurus pululat virens,
Hic quercus solidis roboribus caput
Attollit magis in dies,
30
Hic succinta comas pinus, hic esculus,
Hic buxus facilis sono,
Hic ilex suibus grata, Ceres, tuis.
Non desunt etiam sacrae
Luco fructiferae Palladis arbores,
35
Hirtae castaneae minus
Nec fagus superans vertice caeteras;
Hic quoque violas polo
Ridentes aliis floribus invenis.
Nam leni strepitu tuae
40
Silvae perpetuis aura subest aquis,
Cui numquam manus invida
Vastantem poterit subdere circio
Late flammifero rogum
Et certe minus instare securibus,
45
Aut ferro poterit malo
Praeduris quoniam roboribus viget.
Illi non oberit suis
Aestas caumatibus soleque fervido,
Non semper gelidis hyems
50
Ventis et nivibus turgida et imbribus
Aut multi fuga temporis.
Aut mundo variae scaeptra tyrannidis
Quam nunquam feriet minax
Iratus valido fulmine Iuppiter.
55
Hanc nam polliciti dei
Et doctrina tibi cum probitatibus
Semper germine nobili
Stare, at cum foliis usque virentibus
Ingens quod tibi, Carole,
60
Laus est, nec deerit gloria clarior.
Nam vates caneris novus
Vndam Pierio Castaliam in iugo
Plenis sumere faucibus
Semper virgineo saeptus ab agmine,
65
Idcirco Latii precor
Arretine, pater, laus, honor et decus
Aeterne ingenio tuo
Et nostri merito gloria saeculi,
Qui te ceu decuit colunt,
70
Inter discipulos me numeres tuos;
Quod si sic erit, ut peto,
Reddaturque tuis id mihi litteris,
Susceptus videar deo
Antris Maeoniis gratus Apollini
75
Haurire et sitiens aquas
Optatas videar fonte Heliconio.
Vnum te precor ac precor,
Postremumque velim, ast immo prius velim
Vt Cosmo, celebri viro,
80
Commendes animam terdecies meam.