1. Lucretiae et Alfonsi regis laudes
Faemina Campanis lucet Lucretia terris
Aethernum famae virgo lucrata decus.
Hactenus invictum potuit quae vincere regem,
Regem quem late maxima regna tremunt.
5
Ille metu populos, regem illa afflavit amore,
Artibus ille feris, artibus illa piis.
Vinceret ut populos rex arma et bella paravit,
Vinceret ut regem blanda puella fuit.
Blanda fuit pariter, pariter fuit illa severa
10
Moribus et forma fortior usa sua;
Qualis non Iole, qualis non Lydia fertur
Omphale Alciden perdomuisse trucem.
Ille quidem explebat dominarum corda iubentum,
Sed dominae explebant quicquid avebat amans;
15
Fortior haec Iole est, Omphale fortior haec est,
Alcide Alfonsus fortior ipse fuit.
Turpiter haec cupido non sese indulget amanti,
Exigit a domina turpiter ipse nihil.
Tuque tenes sanctum, Lucretia diva, pudorem,
20
Tuque tenes furias, rex generose, tuas;
Vicerit ipsa licet regem, se vincit; at ille
Alcides sese vincere non potuit.
Iudice me, Alfonso cedet Tirynthius heros,
Antheum quamvis straverit ille Libim,
25
Quamvis monstra potens clava tot fuderit una,
Geryonemque trucem nubigenasque feros;
Iudice me, Alfonsi maior constantia regis
Quam tua in Hispanis, Scipio magne, plagis.
Tu sinis intactam, qua non caluisse puellam
30
Diceris; hic ardens abstinuisse potest.
Desine Alexandrum mirari, Grecia, natas
Quod Darii ante oculos noluit ire suos;
Maior Alexandro rex est Alfonsus, habet qui
Ante oculos flagrat, abstinet, odit, amat.
35
Regibus antiquis hic prestat, et illa puellis,
Conferri visis si bene lecta queunt.
Vivite foelices quos tempora nulla silebunt.
Cuncta quibus nullos secla dedere pares.