Campanino appendix, 12

Reference basis text: Laura Casarsa, 1993-94

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


12. carmina Campani ad Lucullum

Nostri gloria fructus iste caeli,

Campani agricolae perenne munus,

Vsum temporibus Neronianis.

Tanta non fuerat prius voluptas,

5

Nec unquam melepeponas Camillus

Gustavit, Curius gravisve Cursor,

Pompeius neque Crassus aut Lucullus.

Ergo quanta mero fuit reperto

Baccho gloria, tanta sit colonis,

10

Qui primum ambrosios dedere succos.

Quod misi calamos, ineptus a te

Fortassis merito queam vocari,

Cum longe aerisono solo Curetum

Distent Hernica iura, sed rubentes

15

Quod mitto melepeponas repertos

Campani ingenio prius coloni,

Nil tam conveniens dedisse dicar.