Francesco Filelfo satyrae 1, 5

Hecatosticha quinta

Vtis erat, Polypheme, tuis occlusus in antris,

Clarus et ingenio rebusque probatus agendis

Ille quidem. Simili Nicolum dat Ethruria monstrum

Nomine, Thersiten rebusque et moribus ipsum.

5

Vtis enim impuram Venerem Bromiumque furentem

Artemidi et Phoebo pariter castaeque Minervae

Praefert, atque Cotyn, mira pietate, tuetur.

"Huc" aliquis "propera! Nemon venit? ". Vndique fustes

Querit inops mentis, minitatur, in omnia praeceps

10

Fertur et infrendens summum execratur Olympum,

Atque deosque deasque omnis Erebumque Chaosque.

"At vide, sis. Superos tandem in tua damna lacesses".

"Otia sunt superis". "Superi mortalia curant".

"Curant? Ridiculum! Deus est quicunque favet mi"

15

"Estne deus? Christusne deus? ". "Si dixero neutrum,

Oderis, at neutrum". "Neuter tibi faverit opto! ".

Vtis habet linguam qua Tantalus aere pendet;

Hac superos mordet, dulces hac tristis amicos

Carpit, amiciciae si sanctum nomen iniquos

20

Conciliare probis contingat. "Scurra sed omnem

Iure potest aulam ridens intrare". "Vocatus

Inque vocatus item, sola qua lege Philippus

In discumbentum venit Xenophontius aedis".

Lingua instructus iners vos dura in praelia cunctos

25

Vtis habet; rabido lacerat vos fulgida morsu

Lumina terrarum quoscunque feracior ulla

Exornat doctrina viros, quos inclyta virtus

Et gravitatis honos mirandos reddidit orbi.

Invidiam quicunque velit lenire furentem,

30

Virtutesque artesque bonas et laudis amorem

Deserat. Insanit stimulis livoris iniqui

Vtis et in cunctos sceleris ruit impius ausus.

Hinc, Manuel Chrysolora, unus noctuque dieque

Nomen et emeritas virtutes Nicolus Vtis

35

Dilacerat, vir summe, tuas; te luce carentem,

Sydera vel potius meritis caelumque colentem,

Insequitur linguae morbo Lycolaus inerti.

Additur huic dius Dantes suavisque Petrarca.

Haec eadem Veneti patiuntur clara Senatus

40

Ingenia, haec eadem patitur facundia nostri

Ipse Leonardus saecli dulcisque Panormi

Haec eadem vates, nosterque Guarynus, et acri

Cincius ingenio, Luscusque Antonius, et tu,

Blonde, vir eximius, placidisque Aurispa Camoenis

45

Deditus, ac multa pollens Iannocius arte

Hic Manettiades. Tantum laudare cinaedos

Ac madidos solet Vtis iners. Sic Poggius uni

Atque Codrus miris effertur laudibus Vti.

Namque probos clarosque viros mens dira furensque

50

Nunquam ferre potest. Nitidae qui congruat atrum

Virtuti vitium? Qui lucem perferat umbra?

Naso valet nugis; Statius modo barbara blactit;

Deliras, Lucane, tuba; nil Musa Maronis

Personat egregium nisi quae te, magne Priape,

55

Concinit; eloquii damnatur Tullius ipse;

Calceus huic suitur distorte, vestis at illi,

Nec tu fraena tenes; muros is nescit ad unguem;

Tu lanam aequali ignoras deducere filo.

Quid repetam multis huius scelera ultima monstri?

60

Mosen Vtis ait potu exolvisse cyboque.

Vtis ait nunquam terras petiisse Tonantem,

Nec genus humanum divina caede redemptum.

Haec, quamquam bonitate viris insignibus esse

Dura solent et iniqua nimis nullique ferenda,

65

Ipse tamen longe secus omnia sentio, nec me

Perturbant conficta hominis maledicta procacis.

Nolim equidem quisquam laudet me scurra malisque

Moribus addictus; similem nam quisque videtur

Collaudare sui: nunquam matrona pudica

70

Grata sit impurae meretrici, saeva Catonis

Ora levis fugiat. Laudat quod quisque probarit:

Nemo probat quodcumque sequi aspernatus abhorret

Non obtrectator qui nil sapit ore nec ullo

Ingenio non est quem forsitan aemula virtus

75

Excitct. lnvidia sed solum perfurit Vtis

Et quaerit qua quemque via, fera vipera, tristes

Ducat in insidias, infestus hic omnibus aeque

Quos oculo meliore videns despectat Olympus.

Quinetiam prosit te siquis acutius, Vtis,

80

Inspicit inquirens quidquid dicisque facisque.

Is si vera refert de te convitia, nosti

Quo se quisque loco morbus tegat; adde medelas,

Et te doctus adi. Qualis censerier optas,

Te talem praestare para. Sin ficta dolosus

85

Obiicit, irridens caeci miseresce furoris

Atque bono laetare tuo, vulgique fugaces

Contcmnens auras ex te pendere memento.

Vultur odoratur foetet quodcumque cadaver

Ac fruitur, nullo beneolenti tactus odore.

90

Sic livore citus nobisque iratus et hostis

Quae mala sunt sentit; fugit hunc probitatis odorae

Sensus item. Curare decet ne prorsus in ullo

Nos queat errati cuiusquam offendere signo;

Hic oculis superat memorant quem Lyncea vates.

95

Non etenim quercum solum testamque rigentem

Saxaque perspicuo penetrat densissima visu,

Sed quidquid penitus celamus pectore, quidquid

Nocte sub obscura ludunt insopnia, discit

Per famulos, comites, socios fidosque sodalis.

100

Nos igitur praestat semper virtutibus uti.