Francesco Filelfo satyrae 1, 3

Hecatosticha tertia

Cosme, nimis sorti, Medices, ne crede secundae:

Humanis nam saeva bonis illudit opesque

Caeca suas nullo discrimine donat et aufert.

Hoc animus si forte minus consenserit aeger,

5

Perge per antiqui res gestas callidus aevi,

Regna vide et populos: Priamum lege, cerne ferocem

Poenum, sume fero miserum cum Caesare Magnum.

Dein tecum memori repetas praecepta Solonis

Mente velim, quibus ille, deae non inscius artis

10

Multiplicisque doli, Croesum monuisse beatum

Traditur. Hic etenim postquam sanxisset Athenis

Rite salutiferas millena in saecula leges,

Spectatum Sardis fertur venisse superbas.

Concitus hunc nimia caecaque cupidine laudis

15

Excipit hospitio Croesus, blanditur et omne

Monstrat amiciciae monumentum et pignus amoris.

Ducitur interea quo Lydum spectet avitos

Thesauros, decora ampla patrum, quos vanior ille

Candaules multos posuit cumulasse per annos

20

Myrsiades, Gygis rex et fortuna tyranni.

Hos ubi multa Solon animo speculatus et ore

Vidisset, "quis, fare, tibi felicior orbe est

Visus?" Croesus ait; nihil assentatus "Athenis"

Subdiderat "Tellus". Quaerenti discere Tellum

25

Rettulit: "Huic olim fuerant, generosa propago,

Nati, et de natis iam viderat ipse nepotes

Incolumesque omnis; victu mediocriter usus

Quemque extrema dies claro Mavorte fugantem

Finitimos passim victorem sustulit hostes;

30

Hunc autem, quo forte loco cecidisset, Athenae

Munere perpetuo commendavere sepulchro".

Miratus Tellumque simul Tellique beatas

Croesus morte vices, quem mox censeret habendum

Felicem rogitat (nam nec sibi deinde secundas

35

Cessurum dubitat partis); cui protinus addit

Inde Solon: "Cleobin fratres clarumque Bitona.

Aedidit hos Argos cunctis qui rebus ad usum

Quantum sat fuerat vitae affluxere pudicae;

Corporis eximiis valuerunt viribus ambo,

40

Ambo quidem athletae; qui, dum pia mater adire

Iunonis sacra templa deae de more parasset

Necdum forte boves rediissent tempore ab agris,

Colla iugo posuere citi curruque sedentem

Felicem partu gemino vexere parentem.

45

Iamque quater denis stadiis et quinque trahebant

Pondere difficilem currum mediumque per agmen

Iunonis properante gradu iam templa tenebant.

Horum omnes facilis mentes et mite vicissim

Ingenium laudare viri, laudare parentem

50

Certatim Argivae, quam dicere prole beatam.

Ipsa autem genitrix, hilaris famaque pioque

Munere natorum, supplex simulacra precatur

Voce deae: "Cleobi nato natoque Bitoni

Optima sortitis quae res mortalibus esset

55

Diva det". Hinc iuvenes precibus iam rite peractis

In templi se parte locant traduntque quieti.

Quos circum placido dum stantum quisque sopore

Pressos forte putat, melioris isse sub auras

Invenit ac finem sortitos morte bonorum.

60

Horum autem monumenta virum quos aurea virtus

Reddidit insignis ad Delphos transtulit Argos".

Indoluit Croesus; simul "Attice" dixerat "hospes,

Nec tibi sum dignus, cui vel fortuna minorum

Cederet? Ignavae videor succumbere plebi? ".

65

Inde Solon referens monuit qui terminus esset

Felicis, quanto subeundum pondere munus

Qui se iure velit tali cognomine dignum,

Quod nisi supremi post inclyta fata sepulchri

Posse hominum nulli docuit contingere propter

70

Fortunae variasque vices et mobile numen.

Riserat hunc Croesus tanquam sibi vana locutum,

Quod finem cuiusque rei spectare iuberet

Quodque bonis nullus felix praesentibus esse

Dici iure queat. Nescis, temerarie, nescis,

75

Croese, tibi quantos mox sit Rhamnusia luctus

Allatura ferox! Periit, tua sola voluptas,

Natus Atys, quem Phryx hospes transfixit Adrastus,

Teque Asiae dominum belloque togaque superbum

Destinat indomito Cyrus Cambysius igni,

80

Cyrus Massagetum iam victima deditus aris.

Hic ubi, Croese, tui perierunt, maxime, fastus

Cum vinctus traherere miser? Iam vera Solonis

Dicta probas, quibus es tandem servatus ab igne.

Cosme, vides, quam fluxa nimis bona quamque caduca

85

Nullaque sectaris, dubia qui in sorte locaris

Et spes et nomen? Nimirum falleris ultro.

Non etenim nummi, sed virtus pulchra beatos

Efficit: hanc comitem sibi qui coniunxerit unam,

Tartarei domitor Ditis maturat in astra

90

Certus iter nitidumque deus colit aethera, liber

Carcere corporeo. Hanc igitur tibi pone volenti

Laudibus et meritis superas evadere ad auras.

Quod si divitiae tristi te pondere pressum

Surgere mite vetant ad opus probitatis, ut aurum

95

Iussit Aristippus, sic istas abiice; castor,

Quo venatores evadat et ora sequentum

Saeva canum, caros sibi dentibus ipse recidit

Testiculos. Loculisne animum simul aesque recondis?

Ridiculo ducis monitus quos tradimus? At te

100

Ridiculo praeceps ducet fortuna ruentem!