Francesco Filelfo satyrae 1, 2

Hecatosticha secunda

Quid patriam, o cives, odiis laceratis acerbis?

Ire quis in facinus iubet impetus? Vnde furoris

Causa fluit? Quae tanta animos insania versat?

Hic dolet ereptum misera sibi caede parentem;

5

Clam parat insidias, grandi sicarius auro

Conductus dum temptat opus. Guzane, latentis

Arte dolos vigili postquam depraendis et illum,

Qui mercede necem tibi tenderet, opprimis ipsa

Lege; tamen pectus nimia dum funditus ira

10

Aestuat, auctores rapis ad faerale tribunal.

Consurgunt Medices, ac sontibus undique septis

Adsistunt; fert Cosmus opem, ius viribus omne

Concedit solvitque reos pietatis imago.

Nec satis est leges superasse, sed insuper ipse

15

Guzanus trahitur tanquam sit fraudibus usus,

Insimulans sontes conficti criminis. In ius

Factio nobilium, tanto indignata furore,

Succurit, Guzane, tibi, scelerisque ministrum

Brochardum - quaesitor erat quem parva dedisset

20

Immola - deterret, nequid temerarius in tam

Illustri bonitate virum conetur inique.

Hinc moreris senio confectus, et ultima vitae

Praemia civilis famam laudemque probati

Fers tecum, Guzane, viri. Verum aspera linquis

25

Saemina, quae cives odiis in mutua diris

Bella animi dispersa tui per longa foverent

Saecula, conceptum cupidi depromere virus.

Sed quid ego memorem Guzanum? Longius haeret

Radix tanta mali, quae semper funditus urbes

30

Verterit egregias, quae totum concutit orbem

Ambitio, mentis fax ardentissima nostrae;

Dum fert nemo parem, dum se vult quisque Supremo

Esse gradu cunctosque, avidus, metitur honores,

Quae monstra ciet? Quibus abstinet improbus armis?

35

Hoc Marios Syllasque parit, Pompeius in iras

Hinc furit, hinc Caesar vaesano accenditur igni.

Quod si iusticiae locus esset, legibus omnes

Si vellent parere bonis, nec factio quemquam

Tolleret et nulli stimularent arma tumultus,

40

Seditio nusquam consurgeret: omnia iure

Atque bono contenta sua sub fine manerent.

Quid remur Venetos, nostri clarissima saecli

Lumina, pacate vitam iam mille per annos

Traduxisse sibi? Solum quod iura tueri

45

Quisque simul studeant, nec natis parcere curent,

Aut ignosse patri. Verum dum publica cives

Neglexere (suis intenti), cuncta repente

Privatus perturbat amor, consurgit habendi

Ardor et insanas versat discordia mentes;

50

Iam pudor omnis abit facinusque per omne revolvit

Sese animus praeceps. Is felicissimus unus

Ducitur, heu, miseram manibus qui dirus iniquis

Polluerit patriam, legis contemptor et aequi.

Parcite, iantandem, cives, scelerare parentem

55

Quae bene de vobis meruit, quae saepe ruinas

Funereas, deflaenda, tulit, quae laudibus ingens,

Vndivagum volitat, quasi Phoenix, sola per orbem.

Discite iusticiam; quae sunt aliena, per usum

Nec proprium quisquam subigat, nec tractet ut hostis.

60

Sic ea quisque sibi curaverit, omnibus aeque

Vt sua quaeque velit curarier, adsit honesti

Cultus, amor recti, studium probitatis et oti;

Sit pietas quae cuncta regat, quae monstret Olympum.

Mortalem se quisque putet, mortalia nunquam

65

Fata animum raptura sciat quem fuderit aether.

Multum etiam prodesse queat si prima iuventus

Sobria sit, Veneris facibus nil dedita dirae:

Immanes etenim coitus, immanibus ausis,

Nullum intemptatum facinus liquere profanum;

70

Alea, qua multum colluditur, absit ab urbe:

Hanc fortuna regit, rationis nulla facultas,

Haec ad avariciam iuvenes deducit et omne

Inde nefas monstrare solet, quod praebeat aurum.

Hinc manant et furta simul tristesque tumultus,

75

Insidiae, fraudes, hominumque deumque rapinae.

Absit adulterium, multorum causa malorum:

Incertus partus, quem certum servet amorem?

Praetereo rixas, bellorum saemina, clades,

Interitus, moechus quos excitat: omnia monstrat

80

Fabula, quam memorant, Helenes celebrata per orbem.

Veste modum servare decet: nam cultus amoenus

Luxuriam sociat; queritur vicinia si te

Vxoremve tuam videat, quae vellera Seres

Miserunt, auro variatis ferre lacernis

85

Atque togis, habitum similem cum turpis egestas

Non permittat ei. Potu servetur et esca,

Quae neque lascivos ratio prorumpat in usus

Invidiam factura tibi, nec morbida reddat

Corpora, nec mentis laedat turbata vigorem.

90

Ne nummis superare locum fastuve priorem,

Sed virtute para. Fac te venerentur amentque,

Non metuant: odere metu nam nostra colentes.

Civibus aequalem si cultu gesseris omni,

Si dictis factisque modum servaris, honesta

95

Vtilibus praeferre die noctuque laborans,

Nunquam civilis patriam discordia turbet.

Sit deus ante oculos semper, qui praesit agendis,

Quo referas animi quidquid penetralibus abdis,

Quidquid mente putas. Huius respublica ductu

100

Semper erit felix, nullis obiecta periclis.