Francesco Filelfo satyrae 1, 1

Hecatosticha prima

Immitem canit ille virum, qui funera Graiis

Mille tulit raptam cum desaeviret amicam

Errantemque refert captum post Ilion alto

Ore ducem, famae titulis quem tollit in astra.

5

Rex huic Aeneas et fortem visus Achillen

Et Laertiaden usuque acrique sagacem

Ingenio superare pius. Non protinus omnes

Eloquii partes divo concedit Homero,

At nobis, Alphonse, tuas quae laudibus omnem

10

Excessere modum, dum res cupientibus offert

Aemula Calliope, praeceps vaesania morum

Non sinit atque alio calamum vocat, "otia" dicens

"Pieridum regina petit laetasque choreas.

Nunc, age, pugnandum quo dignis parta trophaeis

15

Pax tibi tranquillam promittat mente quietem;

Mox aderit tempus quo tanti maxima regis

Facta canas clarumque feras ad sydera nomen".

Sic igitur postquam faerales otia mores

Impediunt optata mihi, citus arma capessam

20

Et praestabo virum. Sed tu, Florentia, vati,

Dia, ignosce tuo. Non te lacerare, sed istos

Aggredimur, tetris qui moribus omnia pergunt

Et scelerare truces et turpibus addere foeda.

Ignoscant Itali totusque ignoverit orbis.

25

Cunctis bella malis indicimus; arma ministrat

Fortia vel Nemesis, vel mentis conscia virtus.

Vnde pium temptemus opus? Quis in agmine tanto

Improbitatis erit qui se prior offerat audax?

Non me turba iuvat; nam quos ignava triumphos

30

Plebs afferre queat? Tete, peto, Curia, primum,

Quae tot alis portenta virum. Vexillifer iste

Iusticiae, miseranda, tuus noctesque diesque

Per scelus omne trahit. Mihi quid, miser, arma minaris

Doffe, senex longe qui paedicator in alta

35

Arce sedes et iura tuo firmanda reatu

Aurea constituis? Si me squalentia saevae

Gorgonos arva minax Gangisve habitare recessus

Iusseris, aut gelidos pulsum penetrare Britannos,

Si vel Hyperboreos profuges decoctor ad axes,

40

Non tamen a satyra, vitiis quam millibus ornes,

Deterrere tubam possis, malesane, tremendam.

Quinetiam aetherius si Iupiter undique creber

Ipse tonet, me nulla tamen furibunda movebunt

Fulmina, quin veri quidquid cognovero fraetus

45

Iusticia atque animo, nulli parsurus, id omne

Eloquar audacter. Quis enim tam durus et expers

Mentis avariciam saecli scelera ultima nostri

Immanem tolerare queat? Dum templa frequentas

Conaris superos precibus seducere et auro;

50

Voce petis quae corde negas, animumque decusque

Virtutemque omnem. Laudat te vulgus et omnis

Turba pium celebrat, quanto confringeris aestu

Ignara introrsum. Quid tuta silentia norunt?

Hinc pathicus tecum, atque illinc nonaria cenat;

55

Induperatorem sese vocat ille quod uni

Paret bella gerens sequiturque exercitus omnis.

At tu qui vitio non uni deditus, unus

Mille libidinibus, probro omni dedecorique

Sponte geras morem, ac te dedas, fare, quot atros

60

Induperatores pateris, quot mente tyrannos?

Hunc natum vocat is cui frater, at iste nepotem;

Nec fratrem frater, nec patrem filius audit.

Quae nervi non monstra parent? Socer, arte latentem

Exere! Cauta nurus transversis rideat hirquis.

65

Vitrea te bilis male turbat, qualis in hostem

Marmaricus, vibrante iuba gemituque frementi,

Fertur et arma leo; sic formidandus amicos

Servantesque tui nulla vi percitus , iram,

Quam cum lacte olim biberas, atque impia praeter

70

Quis male torqueris, mentis contagia saevae

Invadisque premisque ferox. Hic fraudibus omne

Tempus agit, furtis inhiat, spoliatque necatque,

Invidiae facibus nil est huic dulcius uni,

Qua ferus, armatus, terrasque polosque fatigat.

75

Phoebe, fave coeptis! Quid vultum avertis et ora

Tristior? Impuros meministi forte novercae

Candidulae coitus et natae infame lupanar?

At neque Castalides pectus temerare pudicum

Pertulerint. Quis enim non castas clauserit auris

80

Senserit ut fratres dirum foedasse sororis

Concubitum ternos, prolemque necasse rotatam

Ter quater ad cautes, paries quas proximus ambit?

Quid memorem nato porrexe venena parentem

Quo melius meretrix vesicae insana rapaci

85

Consuleret? Quid et hunc qui, vulgo patre creatus,

Matrem leno locat ventris mercede procacem?

Hunc soror, hunc uxor, nutrit illum filia pellex,

Hunc natus fraterque minor carique nepotes.

Quis deus ultori vitiorum faverit? Adsis

90

Ipse igitur, quicumque hominum moderare labores,

Cuique profanantum mores doluere probique

Pectoris indicium virtus nitidissima curae est.

Adsis, summe deum genitor domitorque tyranni

Tartarei, qui natus homo, deus aetheris alti,

95

Praemia pro meritis expendens fasque nefasque

Cuique refers. Animum nobis viresque ministra.

Da genitor, ne vera metus fallaxve cupido

Impediat vatemque tuum non ficta canentem

Hostis ab insidiis, latitat qui multus ubique

100

Innectitque dolos, praesensque bonusque tuere.